eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    3980. 1639 februari 19. Aan Willem de Groot1.

    Mi frater,

    Videntur adapertae fuisse nescio ubi, quas ad me 7 Februarii dedisti literae2.

    Causam Gerae3, quanquam ab ipso neque nunc neque antehac quicquam accepi literarum, commendo jam nunc D. senatori Reigersbergio4.

    De libro5, de quo scribis, dic omnibus nihil te ejus scire. Caeterum Utenbogardus6 senectute, Vossius7 ingenio est timidus: hic etiam forte res Britannicas respiciens8. Ego vero aut papam esse antichristum aut oriturum antichristum e tribu Dan non puto esse articulos fidei neque quenquam impediendum, quominus sua cogitata pietati non noxia expendenda proponat piis et eruditis. Tum vero laudo eos, qui aestuosum hoc saeculum refrigerare malunt quam incendere. Τὸ γὰρ μηδὲν ἄγαν ἄγαν με τέρπει9.

    Vale.

    Tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 19 Februarii 1639.

     

    Velim mitti ad me exempla duo Dissertationum de Coena10, si adhuc reperiuntur.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 882. Antw. op no. 3965; beantw. d. no. 3999.
    2 - No. 3965.
    3 - Lodewijk de Geer.
    4 - Nicolaes van Reigersberch.
    5 - Commentatio ad Loca quædam N. Testamenti quæ de Antichristo agunt aut agere putantur, expendenda ervditis. Amstelodami, Apud Ioh. & Cornelivm Blaev, MDCXL.
    6 - Johannes Wtenbogaert.
    7 - Gerardus Johannes Vossius.
    8 - Vossius had Engels staatsburgerschap verkregen en een kanonikaat in Canterbury.
    9 - Vgl. Anthologia Palatina IX, 110: τὸ Μηϑὲν γὰρ ἄγαν ἄγαν με τέρπει.
    10 - Dissertatio de Coenae administratione ubi Pastores non sunt. Item An semper communicandum per symbola. Amstelodami, Apud I. Columnam Anno Domini, 1638.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]