eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    199

    4036. 1639 maart 26. Aan Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Tum quos nobis per literas interdum commendas gratissimi sunt nobis, tum quae aliis occasionibus scribis. Gratulor tibi honorem, quem ab Indicana Societate accepisti. Amavi semper istam societatem ut magnum reipublicae adminiculum. Et nunc quoque siqua in re ei utilis esse possim, non deero.

    Teilingium2 exspectabimus.

    Multum metuo, ne copiae caesarianae, quae in Cluvicis terris se posuere ibidemque, ut audio, se muniunt, prohibeant Batavos ea aggredi, quae Galli exspectant. Multum publico refert, ut Hollandi inter se concordent, praesertim vero ut criminum qualiumcunque judicia in cives suos ordinariis Hollandiae judicibus, ut debent, religiose conservent; quam in rem et ipsa curia anniti debet neque pati violari potestatem sibi legibus mandatam. Caeterum quod ajunt Amstelodamenses non debere foederatos ad civitates mittere, sed ad nationes, a quibus deinde consultantur civitates, in eo quod aequum est et moris antiqui tuentur gaudeoque resurgere oppressas leges. Lugdunenses vero et Medemelacenses moneri debent, ne amicos cum Zelandia transactiones pertinacibus sententiis perturbent.

    Dixit mihi baro Oxenstiernius3 conpositam se conciliante eam simultatem, quae inter D. Spiringium4 minoremque Camerarium5 exarserat.

    Quid mari terraque facturi sint homines vestri, attenti exspectabimus.

    Vale cum parentibus6, uxore7, liberis8, amicis.

    Tibi obligatissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 26 Martii 1639.

    Epistolam ad Gronovium9 curabit filius10.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 882. Antw. op nos. 4015 en 4016; beantw. d. no. 4052.
    2 - Gelezen moet worden ‘Teulingium’; vgl. no. 4016. Bedoeld wordt Arnold Tholincx.
    3 - Gabriel Gabrielsson Oxenstierna.
    4 - Petter Spiring Silvercrona.
    5 - Joachim Camerarius.
    6 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    7 - Alida Graswinckel.
    8 - Voor hun namen zie men no. 3919.
    9 - Johann Friedrich Gronovius; brief no. 4033.
    10 - Pieter de Groot.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]