eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4052. 1639 april 4. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Recte tu coniectas copias, quae nostris confiniis oberrant imperatorias, aliquid impedimenti majoribus hic conatibus bellicis allaturas: et sane tarde omnia procedunt testudineo gradu, cum tamen in iis, quae unquam hic prospere gessimus, semper hostem praevenisse videamur. Certe machinae bellicae Neomagum solito de more missae et quaedam ex iis majoribus clam navigiis impositae dicuntur; nunc iterum de legendis praesidiariis militibus sermo est, quod vetera-

    227

    norum centurionibus incommode cedet, qui infrequentem apud signa militem habent, neque supplementa nisi magnis impensis legere possunt.

    In Anglia res a bello haud procul abesse mortus audio neque pacis conditiones sperandas puto obfirmatis jam in Scotia animis et rege Angliae2 palam profitente edicto hoc unum jam disputari, an ipse in Scotia regnum in posterum sit possessurus, an minus.

    Rex Daniae3 etiam nescio quid motet, nam praeter aucta in sinu Codano vectigalia, etiam novum vectigal nitro imposuit quatuordecim dalerorum, cum minori emi possit; sunt qui putent hoc ab eo in gratiam regis Angliae institutum, ne nitrum ex suo regno a nostris in Scotiam - quod saepe et in nitro et in alio bellico apparatu antehac factum - transportetur. Sed habet et praeterea in armis sex aut, ut alii volunt, decem millia militum, neque constat in quem usum. Dicitur et sexaginta naves armare. Hamburgenses certe sibi timent, alii de Suecis, alii de Polonis incerta jactant.

    Interea Banerio4 bene rem prodere laetamur; sed jam diu est, cum de tuis, qui in Vinariensibus castris sunt, liberis5, nihil intelligimus, verum omnia ex uxore brevi audire speramus.

    Hodie demum accipio fasciculum cum libris Mileterianis6, quem ante annum per Treselium7 curari jusseras, sed nullas inibi a te litteras reperio, quare, quid iis fieri velis, quamprimum indica.

    Vale, frater optime, et nos ama.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, IV Aprilis 1639.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède prez le Roy Très chrestien A Paris.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 12 April.

    In dorso schreef Grotius: 4 April 1636 (sic) W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4036; tesamen met no. 4051 beantw. d. no. 4068.
    2 - Karel I.
    3 - Christiaan IV.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    5 - Cornelis en Dirk de Groot.
    6 - Hier kan sprake zijn van dezelfde geschriften van Milletière als in brief no. 3917 (en n. 15 aldaar).
    7 - Daniel Tresel, koopman te Rouaan.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]