Frater optime,
Inter eos, quos quidem mihi novisse contigit Germanos, neminem vividiore ingenio repperi quam eum, qui has te perferet litteras Fabricium2 graecis latinisque litteris non vulgariter imbutum et ex eo poetarum numero, quales paucos nostra videt aetas.
Ei etsi ad te commendatitias dare supervacuum est - nosti enim et mores et studia ipsius -, hasce tamen ad te deferendas negare nolui, ut vel hoc inde discas eum amicitiam tecum initam fideliter nobiscum exercuisse.
Multa is super Heinsio3, multa super Salmasio4 referre poterit, quae audire non paenitebit, nam utrique satis familiaris fuit non ita tamen, ut ad omnia, quod plerique hoc tempore solent vitia, conniveat.
Hodie extulimus praeceptorem olim nostrum nobisque, dum viveret, addictissimum Iacobum Lassonium5; ita nullum non anni tempus amicos nobis eripit.
Vale, frater optime, et nos ama.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, III Aprilis 1639.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède A Paris.
In dorso schreef Grotius: 3 Aprilis W. de Groot 1639.