eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    312

    4101. 1639 mei 9. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Non scripsi his proximis ad te vicibus, quia Amstelodamum per ferias eram profectus, ubi Vossium2 repperi tertiana laborantem et tamen intentum editioni libri sui de Theologia Gentium et naturali3, nostrum Barlaeum4 vero jam a morbo refectum, Hoofdium5 de editione historiae nostrae Belgice a se ab initio turbarum ad obitum principis Arausionensis Guilielmi conscriptae6, et multos alios amicos tibi tuisque optime sane volentes.

    Nunc ad intermissa ut redeam munia, hoc habe, architalassum7 nostrum jam habere naves viginti, ad quas decem etiam aut amplius expectat ei classi imminens, quae et pecuniam et milites Dunkerkanis advectura creditur, et jam ipse ad extrema Angliae, qua Hispaniae objacet littora, se recepit. Veretur ipse, ne aut Angli in suas naves recipiant Hispanos milites aut sua classe tanquam praesidiaria reliquam tueantur, quare quid sibi eo casu agendum sit, rogavit. Nostri, si Angli praesidio eant, impetum in naves Hispanicas eum facere debere et, si Angli eos juvare velint, vim ab ipsis inferendam propulsare, si vero Hispanos suis navibus vehant, etiam Anglicas naves utpote hostem vehentes invadere debere censuerunt.

    Interea scribit ex Anglia Ioachimius8 legatum illic Gallorum9 regis Angliae10 ministris interminatum esse a parte regis sui belli denuntiationem, si Angli Hispanicam classem adversus faederatos suos Belgas auxilio aut ope juverint; quae res forte illos satis jam domi suae occupatos ab iis consiliis deterrebit.

    Princeps11 nudiusquartus Breda rediit, ubi quae extrui fecit munimenta jam satis ad vim arcendam valida repperit. Nunc ipse de expeditione sua sollicitus est, ad quam pecunia tarde confertur: Ordines Hollandiae decies centena millia florenorum iterum sument faenori, sed eam summam oneribus minime sufficere dicunt deputati.

    Heri in Roterodamensi portu appulit navis quaedam, quae itineri ex Hispania in Brasiliam erat destinata, cujus se Batavi aliquot, qui operas in ministerium navis ponere cogebantur, compotes fecere caesis captisve aliis atque ita eam cum

    313

    armamentis et tormentis omnibus et captivis aliquammultis, quos inter et presbyteri esse dicuntur, intra praesidia nostra deduxerunt.

    Praeteritis comitiis Graswinkelio12 pro defensione maris liberi, quingentorum florenorum in singulos vitae annos pensio ex aerario Faederatorum persolvenda ob Ordinibus Hollandiae plurium suffragiis decreta est, sed ea lege, ut in potestate sit Ordinum is, quem scripsit, liber, nunquam - nisi valde me conjectura fallit - edendus.

    Victoria inclyta Banerii13 omnes hic refecit, illud vero dolet quod Turini obsidio Gallorum vires sit distractura quodque duci Vinariensi14 non ea submittuntur auxilia, ut magnis in hostem copiis ire possit.

    Uxorem tuam in singulos dies expectabimus; interea rogo, ut aliquando, ubi plus otii fuerit, eorum, quae illic geruntur, ex te fiam certior.

    Vale, frater optime, a parentibus15, uxore16 et liberis meis17 ac cum tuis omnibus salve.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae Comitis, IX May 1639 nostris encaeniis18.

    In margine staat: Rogo has ad viduam Langeracensem19 litteras per tuos curari jubeas, nisi eas Heufdius curaverit.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 16 Mai.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 23. Eigenh. oorspr. Antw. op nos. 4068 en 4069.
    2 - Gerardus Johannes Vossius.
    3 - De theologia gentili, et physiologia Christiana; sive de origine ac progressu idololatriae, ad veterum gesta, ac rerum naturam, reductae, deque naturae mirandis, quibus homo adducitur ad Deum, liber I et II. Liber III et IV. Amsterdami, apud Iohannem et Cornelium Blaeu, 1641 (Rademaker, Gerardus Joannes Vossius, p. 283 no. 24).
    4 - Caspar Barlaeus.
    5 - Pieter Cornelisz. Hooft.
    6 - P.C. Hoofts Neederlandsche Histoorien, Sedert de ooverdraght der Heerschappye van Kaizar Karel den Vijfden, op Kooning Philips zijnen zoon. Tot Amsterdam, By Louys Elzevier. Anno 1642. Met Privilegie.
    7 - Maerten Harpertsz. Tromp.
    8 - Albert Joachimi, Staats ambassadeur in Engeland.
    9 - Pomponne de Bellièvre.
    10 - Karel I.
    11 - Frederik Hendrik.
    12 - Dirck Graswinckel. Het betreft hier diens verweerschrift tegen Mare Clausum, Londini 1635, dat John Selden tegen Grotius' Mare Liberum, Lugd. Bat. 1609, geschreven had.
    13 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    14 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    15 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    16 - Alida Graswinckel.
    17 - Johan, Jacob, Maria, Alida, Anna, Françoise.
    18 - De Haagse kermis of jaarmarkt.
    19 - Louise van Clermont d'Amboise, vrouw van Gideon van den Boetselaer, heer van Langerak († 1634), bij zijn leven Staats ambassadeur te Parijs. Wellicht staat een en ander in verband met de resolutie van de Staten-Generaal dd. 2 mei 1639 om aan Dirck Beugmans, kleermaker te Parijs, 193 gulden uit te betalen ‘ter saecke van geleverde rouw ten behouve van t'sterffhuys van den gemelten heer van Langerack sa.’.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]