393
Legi et tuas, mi frater, 30 Maji scriptas literas2 et illas D. Spiringii3, Reigersbergii4, Graswinckelii5.
Gaudeo reprehensum esse, quod in D. Spiringium et me cudebatur mendacium6. Verum senatorem Reigersbergium ideo contumeliose haberi, quod rumoris accepti indicem ob fidem datam nominare noluit, miror et dubito, an non quaesita sit inimicitiae materia. Ego ad omnes scribo quam possum lenissime.
De socinismo video, quomodo se purgaverit optimus senex Utenbogardus7, cujus et homilias cycneas8 legi, agnovique nihil mutatum ab illo9, qui olim tanto concursu audiebatur. Ego puto et edita et edenda scripta mihi ad tuendam ὀρϑοδοξίας famam sufficere. Interim impacta sine probatione crimina negasse sufficit.
De Heinsianis10, ubi dabit se occasio, rogo memineris.
Galli et Hesdinum et Theodonisvillam obsident. Dux Vinariensis11 videtur Salinas aggressurus. Venetorum res cum Turca12 turbantur iterum.
Vale, mi frater, et nos, ut soles, fortiter tuere. Velim D. senatorem Reigersbergium ad m. cancellarium13 rem, ut gesta est, perscribere, quia scribet ad eum D. Spiringius; uxorem autem quamprimum venerit, dare operam, ut sedetur haec procella.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
11 Iunii 1639.
Literas ad Graswinckelium14 rogo legas et, si placent, obsignes.