Frater optime,
Ex litteris affinis Reigersbergii2 et Graswinkelii3 disces, quae hic iterum calumniarum nubes in te Spiringiumque4 sese effuderit. Ego ut quod res est scribam, non tam de effectu calumniarum in te quam de earum origine et causa sum sollicitus: Spiringius rem altius ad animum revocat et totam bilem in senatorem Reigersbergium evomit, quem tua suaque in causa tam obstinati silentii leges rumpere debuisse judicat.
Quae Graswinkelius scripsit legi eaque, quatenus rei series mihi innotuit, vera esse scio. Ipse interea responsum tuum expectat, quod et affectus ejus meretur; illud dolet quod et Spiringius et ipse in senatorem sunt inclementiores, nullo cum tuo bono. Affui ego cum Boechorstii filium5 in ipsum, ut calumniarum autorem - quia denuntiatorem suum celare vult - concitavit Spiringius; nunc
366
audio ab eodem ad eundem itemque ad Risorium6 et Hertainium7 missas litteras similis argumenti, quae res quem effectum sit habitura vix video.Eorum, quae praeterita septimana ad te scripsi8 quaeso etiam sis memor; forte enim ex eadem officina prodiit uterque faedae lolliginis faetus.
Utenbogardus9 quid iterum calumniatoribus suis opponi curaverat, ex adjuncto scripto10 cognosces.
Dissertationis11 exemplaria, quae petiisti duo, per occasionem mittemus.
De publicis hic rebus hoc habe: principem12 jam Littojae ad exercitum adesse a vigesimo quinto hujus mensis die; eidem Burae adfuisse Milandrum13 cum ducibus Hassicarum copiarum14 ibique in verba Ordinum sacramentum dixisse; eas copias ajunt esse ad 2000 equitum et totidem, et quod excurrit, peditum millia. Ordines Hollandiae duos milliones faenori sumunt, de caetero praeter tributum in picem et cerevisiam maritimam nihil decretum.
E Germania omnia, quae ante intelleximus nova per Salvium15 confirmari intelligo. Ad ducem Vinariensem16 profecturos hinc principes Palatinos17 asseverant, qui talia indagare possunt.
Ad tua18 ut veniam, Wassenariana19 ad te recte pervenisse gaudeo; mortem Berkelij20 ob defectum stirpis masculae in ista familia sane doleo; de Borrii21 dono, siqua se obtulerit occasio, cogitabo.
Quae tuorum librorum editionem concernunt ad te perscribere se dixit filius22. Heinsianas exercitationes23 unde habuerit Opitius24 iste, nescio, certe eae nondum prostant; ubi nancisci potero tui memorem ne dubita fore. Quantum tibi Batavi debeant, nemo doctus, nemo bonus ignorat, sed tibi id cum maximis viris et ingeniis commune est, ut ingratam experiaris patriam.
Plura non addam. Tu cum uxore et filia25 - quas indies expectamus - reliquisque liberis26 salve et quam suavissime vale.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
Hagae, XXX Maij 1639.
367
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de la Reine et couronne de Suède A Paris.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 8 Iunij.
En in dorso: 30 Maij 1639 W. de Groot.