eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    405

    4165. 1639 juni 16. Van I. Jasky1.

    Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime,

    Tarde ad me pervenerunt literae Excellentiae vestrae, quas XVI Aprilis2 dederat, quippe arte triduum mihi demum redditae, sed gratissimae. Nam insignem Excellentiae vestrae in civitatem nostram, in cognatum meum3 meque benevolentiam nunciabant. Pro hoc tam largo Excellentiae vestrae affectu summas, quas mens concipere potest, ago gratias id sedulo acturus, ne Excellentia vestra tot beneficia in ingratum contulisse videatur. Si non aliter potero, perpetuo cultu Excellentiam vestram venerabor et vota pro prospero rerum eiusdem successu fundam.

    Hodie delegati nostri4 in aulam R. Maiestatis5 abeunt.

    Bannerio6 omnia ex voto succedunt, si vera sunt, quae fama huc tulit de occupata Praga et fusis copiis imperialibus.

    Ducis Vimariensis7 dexteritas et in rebus gerendis promptitudo nonnullis spem facit coniunctionis armorum cum Bannerio, quod tamen non sine magna difficultate fieri poterit.

    Valeat, Excellentia vestra, in divina protectione et omnis felicitatis augurio.

    Excellentiae vestrae obsequentissimus
    Jasky mpp.

    Dab. raptim 16 Iunii A.o 1639, Dantisci.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 12 Iuly.

    Notes



    1 - Hs. Utrecht, RA. Prov., Arch. Boetzelaer 556, 21. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 4208. Israel Köhne, genaamd von Jasky, was een invloedrijk burger in zijn geboortestad Danzig.
    2 - Ontbreekt.
    3 - Gerardus Cölmer; vgl. nos. 4000 en 4070.
    4 - Zie no. 4154, p. 388.
    5 - Wladislas IV (VII) van Polen.
    6 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    7 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]