Nobilissime domine,
Attulit ad me literas Nobilitatis vestrae2 D. Colmerus3 gratus ob suas virtutes et Nobilitatis vestrae commendationem. Erit ei semper liber ad me aditus nec quicquam in me desiderari patiar, quo cognoscat, quam mihi grata sit ipsius consuetudo, ob hoc etiam quod propinquitatis jure Nobilitatis vestrae, quam semper feci maximi, partes apud me implebit.
Eodem tempore accepi et literas Nobilitatis vestrae4 recentiores datas Martii XVII5.
Principi Curlandiae6 restitutionem avitae haereditatis, quanquam sub novis oneribus gratulor. Bene fecit, quod a paterna calamitate se redemit damno quam potuit minimo; ubi odor ingentis lucri semel afflavit reges, non facile inde abduci se patiuntur. Si causa vestra satis favorabilis valida haberet federa, quibus sustineretur, minus metuendum vobis esset ab ista regis Poloniaeque7 et Brandenburgici8 conspiratione9.
Nos hic Banerii10 laetamur prosperis damusque operam, ut et dux Vinariensis11 hoc anno aliquid agat.
262
Galliae virium bonam partem hoc anno Italia occupabit. Sed nec ad Belgicos fines cessabitur.
Si Turca12 cum Persis et Venetis pacem faciat, videtur inde quoque negotium habiturus imperator13.
Vale, nobilissime domine.
Nobilitatis vestrae studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 6/16 Aprilis MDCXXXIX.