461
Nobilissime domine,
Feliciores meis fuere literae Nobilitatis vestrae datae XVI Iunii2, quae XII3 Iulii ad me pervenerunt. Ego et civitati vestrae optime velle et de ejus rebus ut judicavi hactenus judicare pergo confirmorque in meis conjectationibus per ea, quae tum hic audio tum istinc intelligo4. Nobilitati autem vestrae tam bene et volo et velle debeo, ut commendatissimi mihi semper futuri sint, qui eam ulla parte necessitudinis contingent.
Opto legatis civitatis vestrae5 aures regis6 procerumque propitias7. Res marescalli Banerii8 nec tantae sunt, quantas hic tulit fama, nec spernendae tamen. Verum maximo nobis usui foret trans Rhenum ire ducem Vinariensem9, in quam rem operam damus. Nam si valide duabus ex partibus bellum in caesarianos geratur, bona spes sit aut hic aut illic aut utrobique virtuti comitem daturam se fortunam10.
Venit ad me, dum haec scribo, is, quem antea videram, Nobilitatis vestrae cognatus11. Videtur mihi ab aquis, quarum beneficio est usus, rediisse vegetior; sed haec melius ipse dicet, nam domum properat, quod, ut possit, diuque secunda fruatur valetudine Deum precor.
Nobilitatis vestrae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XVI Iulii MDCXXXIX.
Adres: A monsieur monsieur Jasky gentilhomme, à Dantzig.