Nobilissime domine,
Commodam valetudinem resque prosperas Suediam regentium Nobilitatisque vestrae ex ejus literis Iunecopiae 14/24 Maii2 satis cum gaudio intellexi neque minus illud mitti Nobilitatem vestram in Germaniam, quod plane confido utile fore in publicum, speroque Nobilitate vestra hac transeunte, percepturum me iterum, qualem olim percepi ex ejus colloquiis et fructum et utilitatem.
Morbos et discordias, quibus tentata Suedia fuerat spero Deus in meliora jam verterit. Magno autem cum desiderio exspectamus hic nuntium de transvectis mari ad D. Bannerium3 supplementis. Nos duo4 hic molimur, sed promovemus parum, ut dux Vinariensis5 Rhenum transeat et ut placeat regi6 proposita Waertii7 cum mareschallo Hornio8 permutatio.
Ingens a Gallis accepta clades ad Theodonisvillam solatii habuit aliquid ab obsidio Mousoni rejecto Piccolominaeo9, fame tamen magis quam vi ulla.
Dux Longavillanus10 jam demum transgressus est Alpes retentus hactenus, donec vidua Sabaudica11 oppida Subalpina aliquammulta in Gallorum custodiam traderet.
Princeps Condaeus12 agrum Ruscinonensem Hispano possessum cum armis iniit.
Baro Oxenstiernius13 in castra ad Hesdinum profectus est, ut dedi Hesdinum
435
videat. Piccolominaeus in finem Luxemburgicum se retulit. Conatus ejus e propinquo speculatur cum exercitu Castilionaeus14.Nuntios pontificios tres15 jam habet Gallia non indiligentes in commendando pacis negotio inter eorundem sacrorum participes.
Ut privati etiam annectam aliquid, biennium jam expletum est, ex quo de meo erogationes facio; a regno Suedico accipio nihil. Dominus Spiringius16 semissem debiti mihi salarii pollicetur, de altero semisse per D. Salvium17 mihi persolvendo spem facit. Video paria queri et D. Camerarium18 et D. Marinum19. Dura est sors pro splendido nomine tam graves usuras pendentium neque sufficit magnis negotiis sollicitus semper animus. Quare si placet Excellentissimis Suediae rectoribus20 mea opera, percupiam et in praesens his levari incommodis et ne in posterum eadem recurrant melius prospici. Qua in re Nobilitatem vestram, ut me juvet, rogo vicissim ad omnia officia paratissimus.
Deus Nobilitatem vestram cum domina conjuge21, liberis22 amicisque sospitet.
Nobilitati vestrae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 2 Iulii 1639.
De permutatione D. Hornii cum Waertio spei aliquanto plus quam antehac nobis datur: nihil tamen affirmaverim.