eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4190. 1639 juli 2. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Comitantur hanc epistolam chartae tres, quarum prima epistolas continet regis Poloniae2 ad regem Galliae3 et ad cardinalem4, altera historiam hic editam de iis, quae ad Theodonisvillam et ad Mossonum evenere, tertia non editam narrationem eorum, quae principi Condaeo5 gesta sunt in comitatu Ruscinonensi.

    Epistolae illae satis habent Sarmatici. Tamen precibus principis Razivilii6

    436

    aliorumque hic Polonorum id datum est, ut princeps Casimirus7 e Cisterone huc in Silvam Vicennensem transferatur, quod gradum ei aliquem facit ad sperandam libertatem.

    Historia illa edita huc tendit, ut minuatur fama cladis ad Theodonisvillam acceptae; contra vero attollatur decus rejecti a Mossoni obsidio Piccolominii8, quod tamen fami maxime debetur. Causae cladis ad Theodonisvillam acceptae hae memorantur: quod jussus fuit obsidium aggredi Feuquerius9, cum exercitus magna pars ei adhuc abesset; quod neque multa militum neque adjuvante rusticorum manu castra lente munita sunt imperfecto adhuc opere, cum supervenit hostis; quod exploratores non habuit Feuquerius, per quos hostis adventum cognosceret; quod improviso oppressus ad ordinanda cuncta, quae tale tempus requirebat, non satis praesente animo fuerit. Haec sunt, quae a peritis disseri audio.

    Princeps Condaeus post modicas, de quibus antehac10 scripsi, arces, etiam Cleram et Ripas Altas ad Eglium flumen cepit, quae ei ad premendam Salzam erunt usui.

    Hesdini qui sunt, cum Galli jam abrupto cuniculo in propugnaculorum uno ruinam initumque sibi in urbem fecissent, venere ad pacta. Itaque hoc ipso tempore possessionem urbis capiunt nihil auso ad liberandam urbem Piccolominio, quod satis ei negotii cum solo Castilionaei11 exercitu esset. Ab Ivojo non longe sunt et hic et ille crediturque Piccolominius confectis, quae in Gallia fieri poterant, retro se ad cardinalem Hispanum12 relaturus, ut eum adjuvet in reprimendis Batavorum in Flandriam conatibus.

    Dux Vinariensis13 arces cepit quasdam in via ad Salinas. Rediit ad regem Betzius14, ut simul cum domestico D. Hornii15 libertatem hujus, quantum fieri poterit, - spes autem nobis datur aliqua - promoveat.

    Est iisdem in locis illustris D. baro Oxenstiernius16 eo profectus ad spectanda et obsidentium et obsessi militis opera.

    In Italia res non optime procedunt. Saniam et alia quaedam circum hostes vi cepere. Ducis Longavillani17 miles Italicum bellum, quod per aestatem grave esse solet, perhorrens plurimum diffluit, ita ut aegre quatuor millia, quo destinata erant, perventura credantur. Tum vero civitates, quae hosti non cessere, viduae18 ut Gallis jam plane obnoxiae imperia detrectant; inter eas Nicaea videturque res

    437

    eo venisse, ut arma in hostem necessaria in cives vertenda sint. Cardinalis Valetta19 plus sex millibus non habet.

    Rex nunc Monstrolii est, ad Abbatisvillam cardinalis. Quo se versuri sint Hesdino jam capto, variant conjecturae. Alii Ambianum, alii Caletum ituros putant.

    Bulionium20 conveni his diebus, ut ei ostenderem, quantum mali res communis accepisset per dilatum ducis Vinariensis trans Rhenum iter acceptumque porro esset, ni id fieret, narrans, quae hic audiebantur de conjunctis Hatzfeldii21 cum Gallasio22 copiis, de Hungaro equite et sub Golzio23 peditatu non exiguo in Bohemiam properantibus, quae cuncta non tantum spes nostras de processibus in Bohemia intercidere, verum etiam D. Bannerium24 in magnum periculum conjicere possit.

    Respondit ille per ambages, quas inter dixit dubitare se, an dux Vinariensis Germaniam penetrare malit quam sua custodire, in uberibus agris comitatus Burgundiae refovere militem et Helvetiis, si quid mali ingruat, praesto esse.

    Ego dixi non dubitare me, quin tanta sit regis apud ducem auctoritas, ut eo sit versurus arma, quo maxime id ex usu esse rerum communium rex sit judicaturus.

    Idem Bulionius sua in regem merita non tacens dicebat effecturum se, ut, si pax fieret, XVII millionum onere annuo populus levaretur; annui autem LX milliones regi restarent, cum pater ejus25 plus XVI millionibus in omni reditu non habuerit. Non mirandum esse, si tanta pecunia sine aliquo plebis questu corradi nequiret.

    Regis, quae in Oceano est, classis Portugalliam versus vela facere dicitur.

    Deus cuncta haec bene vertat idemque, excellentissime et illustrissime domine, regnum Sublimitatemque tuam sospitet.

    Sublimitatis tuae cultor devotissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 2 Iulii novi Cal. anni 1639.

    Salza jam verberari incepit. Defenditur munimentis ad veterum modum: machinis triginta. Tum Piccolominius tum Castilionaeus habere quisque scribuntur sexdecim millia. Cardinalis Hispanus ad Airam erat. Captivos Piccoliminius plus trecentos habet qui in imperio aliquo fuere.

    Visum mittere et libellum Scotorum26 ad regem Britanniarum27 et novum juramentum Anglis propositum.

    Ad Nicaeam Sabaudiae sua sub praesidia redigendam properant Galli ex Italia, ex Provincia nec minus mari.

    438

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacra Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 541; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 619.
    2 - Wladislas IV (VII) van Polen.
    3 - Lodewijk XIII.
    4 - Richelieu.
    5 - Henri de Bourbon, prins van Condé. Zowel de twee genoemde brieven als de geschiedenis van de gebeurtenissen rond Thionville en het relaas van de operaties van Condé in Roussillon ontbreken.
    6 - Boguslaus Radziwiłł.
    7 - Jan II Kazimierz.
    8 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    9 - Manasse de Pas, markies van Feuquières.
    10 - No. 4182.
    11 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    12 - De kardinaal-infant don Fernando.
    13 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    14 - Friedrich Betz.
    15 - Gustav Karlsson Horn.
    16 - Gabriel Gabrielsson Oxenstierna.
    17 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    18 - Christine de France, hertogin van Savoye.
    19 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    20 - Claude de Bullion, sieur de Bonelles, ‘surintendant des finances’.
    21 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen.
    22 - Matthias, graaf Gallas.
    23 - Martin Maximilian von der Goltz (1593-1653). De uitgave der Epist. en die der Oxenst. Skrifter geven ten onrechte de lezing ‘Gotzio’.
    24 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    25 - Hendrik IV van Frankrijk.
    26 - Zie no. 4094, p. 306 n. 3.
    27 - Karel I.