eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4235. 1639 augustus 2. Van. J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine legate,

    Negocia, quae mihi cum exercitibus et re militari intercedunt, non permittunt, ut, quod desidero, toties Excellentiae vestrae scribam, quoties fasciculos suos accipimus; quod spero eam faventer interpretari. Non tamen intermittam, quoties aliquid digni occurrerit, prescribere.

    Angit nos hodie appulsus de immatura ducis Vinariensis2 morte nuncius, rei publicae evangelicae hoc tempore magnopore nocivus. Sed solabimur nos Dei dispositione cuncta, etiam quae nobis mala videntur, in bonum vertentis. Fortasse Deo placuit sublato prius rege nostro3 sublato iam altero heroe monere non in principibus nec in filiis hominum, sed in se solo spem ponendam esse. Aufert is saepe magna ista nomina, ut data per minores victoria evidentius ostendat sibi soli exercituum Domino eam tribui debere. Is ut hactenus ita inposterum quoque faciet!

    Sed etiam fortissimi viri domini Ramsiaei4 mors iuxta nobis hodie confirmatur, non sine suspicione, apud Germanos hactenus insolentis, veneni. Utrique Deus beatam resurrectionem donet! Nec pepercit tamen idem malum domui Austriacae sublatis quoque intra octidui spacium duobus imperatoris filiis5. Et fama iam fert quamquam nondum certa ipsum et Saxoniae electorem6 naturae debitum solvisse. Caeterum quid nunc futurum sit de Brisacco et coniunctione landgravianarum copiarum cum Vinariensibus, anxie exportamus sperantes tamen

    499

    relictos in illius exercitu officiales strenuorum virorum, ut morienti duco promiserant, officia facturos, donec optatam pacem obtineamus.

    Ultimae Banerii7 literae erant de 20/30 Junii, in quibus hoc tantam scripsit cepisse se 7 Junii a Croatis 17 signa. Quid ab eo tempore in Bohemia actum sit, ignoramus viis omnibus intutis.

    Copiae Pomeranicae Landsbergam tendunt nulla dum re peracta. Westphaliae Eichsfeldio inhaerent, ut se augeant, et Westphalia interim respiret.

    Rex Daniae8 tranquillus agit Gluckstadii. Quaesivit nuper in Suecia extremas pacis conditiones, sed rogatus est eam non differre ad tractatus universales. Neque enim in Suecia nota esse singulorum, quorum interest - interest autem fere totius evangelicae Europae - gravamina. Interim Brandenburgici duce quodam Hermanno Booth9 lectis aliquot in Prussia et Curlandia copiis Livoniam initio huius mensis infestare ceperunt. Sed a praesidio Rigensi fortiter trans Dunam vicissim repulsi sunt. Si res a Brandenburgico10 solo pendet, brevi evanescet. Sin Polonos quoque trahit, altioris momenti erit. Quidquid sit, a Vienna originem ducere fabricatoribus Curtio11 et Arnimbio12, nullum videtur dubium. Sed et isti malo remedium inveniemus, cum Deo, Cui Excellentiam vestram animitus commendo.

    Excellentiae vestrae ad studia et officia paratissimus
    J.A. Salvius mp.

    Hamburgi, die 23 Julii stilo loci A.o 1639.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 23 Aug. 1639.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd. coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 10. Eigenh. oorspr. Copie Leiden, UB., cod. L. 1003. Gedrukt Hand. Maatsch. Nederl. Lett. 1862, p. 126. Beantw. d. no. 4269. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    2 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, gestorven op 18 juli 1639.
    3 - Gustav II Adolf, gesneuveld bij Lützen op 6 november 1632.
    4 - James Ramsay, voormalig gouverneur van Hanau, was gestorven op 29 juni 1639.
    5 - Philipp August en Maximilian Thomas; zie no. 4228, p. 490 n. 4.
    6 - Johann Georg I, keurvorst van Saksen (1585-1656).
    7 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    8 - Christiaan IV.
    9 - Hermann Bothe.
    10 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    11 - Ferdinand Siegmund Kurz, graaf van Senftenau.
    12 - Hans Georg von Arnim-Boytzenburg.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]