eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    553

    4269. 1639 augustus 27. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Gratissimis Excellentiae vestrae literis diei 23 Iulii Hamburgensi more2 ut respondeam, non repetam quae de meis rebus scripsi antehac3, quod earum rationem habendam satis doceat vel aequitas vel publicae etiam dignitatis sustinendae necessitas. Caeterum ut ego saepe mecum considero agnatas rebus humanis vices valde illustres in hoc bello exstitisse, nunc enim in medio prosperorum cursu intervenire tempestates subitas, quae bene composita disturbent, nunc rursum jacentia resurgere Divino credo Numine utrinque bellantium animis fraenum volente injicere, ne rebus voto fluentibus efferant se immodestius et majora semper sibi spondentes eam spem pacis desideriis praeferant. Etiam ducis Vinariensis4 mortem veneno multi imputant atrociore semper fama circa potentum exitus. Pestilentem fuisse morbum illis temporibus ac locis non infrequentem satis constat.

    De Ramsaeo5 et hic similis vagatur fama, sed ei ut venenum abfuerit, carcer ipse satis veneni esse potuit. Quo magis pro D. Hornii6 libertate solliciti esse nihilque omittere, quod ad eam ipsi pariendam posset esse utile, debemus.

    Rex Galliae7 Longavillanum ducem8 ad exercitum eum, qui Vinariensis fuit, misit, ut eum regat. Id an placiturum sit tum Suedis, qui ibi sunt, tum Germanis dubitare me facit et origo Longavillani Gallica et pontificia religio. Quod si id succedat, quis dubitat posthac arma illa non aut totius Germaniae aut in Germania protestantium bono, sed Galliae magnitudini inservitura? Fert fama etiam domini Bannerii9 rebus praeclaris obtendi nubili aliquid. Praeterea futurum video ex Italicis induciis productis ultra tempus Wismariensibus pactis permissum et ultra, ni fallor, etiamnum processuris, ut hostium numeris illi increscat.

    Rectorum Suediae10 laudo prudentiam, qui sua de pace judicia ad conventum integra illibataque conservant neque mentem suam ei nudant, quem parum aequum esse nostris rebus nimium magnis constat argumentis.

    Rejectos cum clade a Livonia hostes laetus intelligo. Ego ita existimo a Polono11 injectum nobis hoc telum, sed occultata manu, si adfuisset successus, prorupturum fuisse in majora, nunc, cum male res ceciderit, substiturum intra latebras. Nostri, ut puto, acceptam a Polono injuriam in praesens dissimulabunt opperienturque ulciscendi tempus ab aliis hostibus vacuum.

    Ducem Bavarum12 fama eadem facilitate, qua occiderat, resuscitavit.

    Audio scripsisse ad exercitum Vinariensem Excellentiam vestram. Gaudeo et

    554

    velim literarum habere exemplum, ut ad eam formam et ego sermones meos dirigam. Caetera ad magnum D. cancellarium13.

    Felicissima omnia opto Excellentiae vestrae.

    Excellentiae vestrae omni observantia addictissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 27 Augusti 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 557. Antw. op no. 4235. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    2 - No. 4235; te Hamburg dateerde men oude stijl.
    3 - Zie bijv. nos. 4192 en 4199.
    4 - Bernhard, hertog van Saksen-Weimar, was op 18 juli overleden.
    5 - James (Jacob) Ramsay. Hij bevond zich in gevangenschap; vgl. dl. IX, p. 226.
    6 - Gustav Karlsson Horn; ook hij bevond zich in Oostenrijkse gevangenschap. Vgl. dl. VII, p. 23 n. 4.
    7 - Lodewijk XIII.
    8 - Henri d'Orléans, hertog van Longueville.
    9 - Johan Gustavsson Banér, Zweeds veldmaarschalk.
    10 - Voor hun namen zie men no. 3930, p. 32 n. 9.
    11 - Wladislas IV (VII).
    12 - Maximiliaan I.
    13 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.