eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    4192. 1639 juli 2. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Domini Bannerii2 prospera semper veritus sum, ne retunderentur crescentibus indies contra eum hostium copiis neque ulla hinc vi Rhenum transeunte, quae partem caesarianorum et Bavaricos in se traheret. Cum apud homines hos multum laborando non multum profecerim, superest, ut apud Deum agam precibus, ut malum omen a nostris exercitibus avertat detque adventantibus supplementis qua mari qua terra felices transitus.

    In Westfalia non inertia esse arma nostra gaudeo. In iis, quae ad pacem viam struunt, numquid caesariani de asperitate sua remiserint, libens intelligam.

    Tum vero precor Excellentiam vestram, ut mihi auxilio sit ad levandum me iis, quibus per biennium jam integrum premor et incommodis et sollicitudinibus. Ad res magnas bene agendas animo opus est a talibus curis libero neque fieri potest, ut rebus privatis non bene constitutis ex dignitate gerantur omnia. Tam diu increscentis debiti partem alteram mihi D. Spiringius3 pollicetur adhuc; alteram vero jubet me sperare ab ope Excellentiae vestrae. Eam igitur rogo, ut in

    441

    me sublevando et legationis onerosae et literarum communiter nobis amatarum et veteris amicitiae sit memor. Ero vicissim.

    Excellentiae vestrae perpetua observantia devinctissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 2 Iulii 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 542. Johan Adler Salvius was Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    2 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    3 - Petter Spiring Silvercrona.