452
Illustrissime domine,
Multo majora quam quae per fidos auctores accipimus, de D. Bannerii2 rebus et nuntiata hic sunt et a plebe nobis favente libenter credita, de internecione hostium, capto fratre imperatoris3 et Praga aliaque hujusmodi. Attamen quae epistola Excellentiae vestrae data 7 Iunii4 significat, satis magnifica sunt. Optanda tam prosperorum diuturnitas et augmenta.
Quae autem e Suedia copiae mare transierint - transiisse enim jam arbitror -, scire jam primum aveo, ut habeam quo regem5 proceresque et omnem hanc civitatem oblectem; regem enim Ambiano huc venturum, ut et reginam6 et delphinum7 videat, existimant multi.
Res meas privatas Excellentiae vestrae maximopere commendo, non tantum ut in praesens his non ultra tolerandis prorogationibus, sed ut et in posterum noxia gerendis negotiis anxietate lever, si tamen mereri hoc munus videor, quod si non, aequum est egomet mihi sine damno reddar.
Excellentiae vestrae perpetuo observantissimus
H. Grotius.
Lutetiae, 9 Iulii 1639.