eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    4293. 1639 september 15. Van I. Jasky1.

    Illustrissime et excellentissime domine, domine observandissime,

    Decreta quorundam comitiorum particularium - quae comitia generalia

    598

    regni antecedere solent
    - negotio nostro teloneareo satis favorabilia, quorundam plane exitiosa sunt. Decretum nempe in quibusdam, ut rationes recepti hactenus telonei Pillaviensis examinentur, et videndum, an ex eo quid in commodum reipublicae versum sit, exauctorandos Spiringios2 et alios probatae fidei in rempublicam teloneis praeficiendos. Nonnullorum vero conventuum conclusiones eo spectant admonendos esse Gedanenses voluntati regiae Maiestatis se componere, privilegia ipsorum discutienda et de iis - ut videbitur - statuendum. Quod scrupulosioribus nimis rigidum videtur.

    Irruptionem Livoniensem plerique conventus summopere improbarunt et totam culpam in electorem Brandenburgicum3 conferunt - quanquam multi sunt qui ipsum innocentem asserunt - voluntque ut huius facti rationem in comitiis reddat. Illa in 5tam Octobris indicta sunt, sed propter grassantem pestem forte non habebuntur.

    Res Suecorum feliciter tam duce Bannerio4 quam Lilie Hoeck5 succedunt. Berolinum ceperunt, Spandaviam obsident, Custrinum cinxerunt.

    Cum Curtio6 abiit quidem spes pacis, sed rediit cum nuntio quodam, qui a Bannerio in Sueciam mittitur et nuper hac transiit. Constans quippe fama est caesarem7 conditiones non vulgares Bannerio ineundae pacis ergo obtulisse et reassumendos tractatus pacis desiderare.

    Quos Deus omnipotens Dominus pacis benedicere et Excellentiam vestram in multos annos sanam salvam totius orbis bono conservare clementer dignetur.

    Excellentiae vestrae obsequentissimus
    Jasky mpp.

    Dantisci, 15 Septembris A.o 1639.

    Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 19 Oct.

    Notes



    1 - Hs. Utrecht, RA. Prov., Arch. Boetzelaer 556, 23. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 4250; beantw. d. no. 4347. Israel Köhne, genaamd von Jasky, was een invloedrijk burger in zijn vaderstad Danzig.
    2 - Arend, Abraham, Dirck en Isaac Spiring; zie dl. IX, p. 108 n. 2.
    3 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    4 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    5 - Johan Lilliehöök.
    6 - Ferdinand Siegmund Kurz, graaf van Senftenau.
    7 - Ferdinand III.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]