Nobilissime domine,
Quam de facili mutantur res humanae! Dux Vinariensis2, prope dixerim ad exemplum ejus, quod olim de Cleomede Astypalaeo3, deinde de Philopaemeno4, postremo de Bruto et Cassio5 dictum fuit, ultimus Germanorum, in ipso conatu rerum maximarum obiit corrupitque spes nostras.
Augusta Taurinorum nuper exemta obsidio nunc in potestate est principum duorum Sabaudici sanguinis6; an vero Hispanorum dicam, nescio. Arx defenditur.
Galli ad Theodonis villam7 male a Piccolominaeo8 habiti a spe capiendi Mousoni eundem depulere. Cepere Hesdinum frustra eodem impedire conante, nunc et Ivoium9 brevi, ut speratur, capturi et Mommedium et ea Lotharingiae oppida, quae in transitu coeperat Piccolominaeus.
Τελῶναι ϰαὶ ἁμαρτωλοὶ10 turbant orbem christianum. Vobis quomodo legatio successura sit, item Batavis, desideramus scire.
Colloquia illa repetita regis vestri11 et electoris Brandenburgici12 Suediam et Pomeraniam tenentibus non possunt non esse suspecta. Legatio Polonica,
520
quantum fert conjectura, irrita non erit. Cum Curtio13 abiit spes pacis, quam tamen reducere Deus potest et ut velit, orandus est, ne Turca14 Venetis primum, deinde Italiae imminens discordias nostras rideat inque iis suum reperiat negotium.Vale, vir nobilissime, meque veteris amicitiae semper memorem crede.
Nobilitatis vestrae addictissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XIII Augusti MDCXXXIX.
Adres: A monsieur monsieur Jasky à Dantzig.