Illustrissime et Excellentissime Domine, Domine observandissime,
Principem Thomasum2 obsidionem Thurini solvisse bono augurio Gallis esse potest principem hunc non tam feliciter et impune ut hactenus factum in Pedemontio imposterum grassaturum. Sed vereor, ne multum temporis Galli perdant in recuperandis iam occupatis et maximum copiarum robur alio destinatum eo vertere cogantur.
Si expeditio, quae paratur in Flandriam, ex voto Gallorum processerit, domus Austriacae res valde iam a Bannerio3 accisae non leviter turbabuntur. Alma pax praestaret autem omnibus victoriis, quam ut in hoc Septentrionis angulo conservemus, omnes intendimus vires, et hoc agimus, ut turbas, quas famosum illud
387
negotium vectigalare minatur, componamus. Quo fine delegatos nostros4 ad S.R. Maiestatem5 ablegamus.Eadem R. Maiestas cum regina6 et tota aula Ortelsburgum 12 Iulii electorem Brandeburgicum7 visitandi ergo veniet et ibidem venationi per aliquot dies indulgebit.
Illustrissimus Dominus Gasiewsky8, Palatinus Smolenscensis, nuperrime hac dignitate auctus se ad iter Gallicum iam accingit.
Comes Curtius9, imperatorius legatus, ante 15 circiter dies huc ex Dania appulit et post trium dierum moram Regiomontium ad electorem Brandeburgicum abiit, inde per Poloniae et Marchiae partem Viennam abiturus.
Valeat Excellentia Vestra et pergat me solito suo favore complecti, ego id vicissim operam dabo, ut dignus illo censeri possum.
Excellentiae Vestrae ad quaevis officia paratissimus
Israel Köhne dictus Jasky mpp.
Dab. Dantisci, 8 Iunii A.o 1639.
Boven aan de brief schreef Grotius: Rec. 9 Aug.