685
Nobilissime domine,
Iam aliunde intellexeram decreta illa tam varia nata in conventibus Polonorum ad generalem praeviis, quorum meminit epistola Nobilitatis vestrae data XV Septembris2. Ego quanquam consulta quaedam pro vobis esse video, plus tamen metuo quam spero. Verum dulce mihi erit in malis auguriis falli3.
Qui auctores consciique irruptionis in Livoniam fuerint, non ignorant regni Suedici rectores4. Elector Brandenburgicus5 hostem in nos professus non mirum si molitur hostilia. At Prussia illis conatibus immisceri, ni fallor, non debuit. Conventus autem Poloniae generalis, in quo et haec et alia tractabuntur, aliquantum tardari potest, diu differri, ni fallor, non poterit. Spero enim non tam late diffundi pestilentem auram, ut omnia loca suspecta facere possit.
Res D. Bannerii6 sane non prosperae sunt tantum, sed et magnificae. Regni Suedici rectores tamen non ita inflantur illis successibus, ut non possint pati bonam pacem; bona autem esse non potest7, nisi quae communis sit nobis sociisque nostris et orbem christianum non tantum praesentibus malis liberet, sed et in futurum in statu collocet tranquilliore.
Salzam a Gallis captam obsidet Hispanus. Galli rem ad praelium volunt perducere: de ea quid futurum sit aut etiam jam8 factum sit, nuntios exspectamus. Caetera frigent, nisi quod de mari gravis orta est controversia inter Anglos et Batavos ob9 Hispanicam classem praevalidam, quae a Batavis impetita se sub oram Angliae recepit in sinum quendam, quem terrae esse accessionem ajunt Angli ideoque pati nolunt bellum eousque procedere Batavis contra negantibus se parcere posse tam vicino hosti sine summo rei suae periculo. Vellent Batavi Gallos habere socios et Martis hujus et, si qua erit, offensae. Galli in neutrum properant.
Deus haec omnia ad qualem dixi pacem dirigat non nostro tantum et vestro, sed et orbis christiani bono.
Tuae Nobilitatis studiosissimus
H. Grotius.
Lutetiae, XXII Octobris MDCXXXIX.
Adres: A monsieur monsieur Jasky gentilhomme à Dantzig.