eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    686

    4348. 1639 oktober 22. Aan A. Oxenstierna1.

    Excellentissime atque illustrissime domine,

    Ad Salzam Hispani, quod antehac virium fiducia facere contemserant, castra munire incipiunt magnum habentes exercitum, sed ex novis militibus Catalanis maxime, cum Gallicus exercitus, quem collegit princeps Condaeus2, ex Languedocia sit, provincia admodum militari; tum vero qui Salzam defendunt et multi pro loci captu et notae fortitudinis. Quapropter putant Galli aut discessurum ab obsidione hostem aut coactum iri proelio certare, quod sibi secundum fore non dubitant. Et forte nunc cum haec scribo, aliquid decreverit fortuna.

    Rex3 maturius quam dictum erat hic erit, de quo gaudeo ob mandata, quae mihi exsequenda sunt4. De abbatiis, quae cardinalis Valettae5 fuere, pars data est Felici6, notho ducis Emmanuelis7, praefecto Sabaudiae, et Sabaudis aliis, pars cardinali Lugdunensi8, Riceliaci cardinalis fratri, pars Metensi episcopo9 et aliis apud regem gratiosis.

    Nondum patet nobis, quid Colmariae Gallos inter et Vinarienses convenerit. Venit in eas partes nobilis10 missus a fratribus defuncti ducis11, haereditatem bonorum aditurus et, ut puto, pacem commendaturus.

    Caesariani et Bavarici corruptis, quae circa Hohentwilam erant, in Wirtenbergicis locis maxime se tenent.

    Nassavius12 purgat se, quantum potest, Helvetiis de suorum excursibus. Piccolominius13 cum suis Mosellam transiit Rhenumque putatur transiturus ad Maguntiacum eoque iturus in Bohemiam. Itaque Castilionaeus14 in Lotharingia suis hiberna sumit, Mileraei15 pedites circa Ambianum, equitatu in Normanniam misso ad reprimendas puniendasque seditiones; quanquam et delinimenta adhibentur inhibito salis tributo novisque aliis. In urbe Pictavii plebs pro libitu agit.

    Badensi conventui non adfuit Melianus16, Galliae legatus, sed literas misit. Gullerus17 spe a Gallia et Helvetiis destitutus cogetur tandem se aptare Rhaetorum consensui et pati dejici castella.

    687

    Principi Casimiro18 plusculum datum libertatis et domesticis, qui cum eo non sunt, aliquantillum temporis ad hic manendum, donec ab aula nova adsint jussa.

    Villaregius19 Jousia liberata Nazaretam comitatus Burgundiae recuperatum it.

    Brissacum frumenti copia illata ad mille et quingentos saccos Gallorum ope, qui ei urbi avide adhuc inhiant proponentibus nonnullis, ut altera pars praesidii et Gallis sit, praefectus urbis Germanus.

    Vinarienses incommode satis vivunt in Monasteriensi, Urbica et Frikedalia, vallibus plane adesis. Itaque opus habent inde se movere, quod brevi futurum speratur.

    De Hassis mali hic sunt rumores, de Ragoskio20 boni, quasi cum LXXX millibus arma inferat terris caesarianis. Sed de eo dubitare nos jubent ex Constantinopoli literae21, quae in illa aula parum favorabile esse Ragoskii nomen significant. In Dalmatia Turcas inter et Venetos ex populationum occasione pugnatum est ad Zaram. Sed id injussu utrinque factum publico sedatum iri creditur neque obstiturum paci constitutae.

    Quid Angli velint, perincertum est, Electori Palatino22 pecunia data est, sed is ipse, ubi opus est, non apparet. Ad Batavae classis validissimae adventum naves suas e loco inter bellantes medio in aliam sinus partem retraxere velut spectatores futuri, sed permissus emendi pulverem bellicum et nitrum utrique parti ab ipsis concessus, Batavis nihil prodest; prodest autem Hispanis, qui emtioni impendisse dicuntur XXX millia scutatorum. Batavi mandata habent, ut audio, aggrediendi Hispanos sub ipsum, si ita res ferat, Angliae litus. Ni faciunt, periculum illis imminet ab hoste tam vicino ac valido, si faciunt, grave ab Anglis odium, quod in ipsos incumbet solos Gallis se non immiscentibus. Scoti quod volunt agunt dolentibus et rege23 et episcopis Angliae. Sed quicquid multis peccatur, inultum est.

    Deus, excellentissime et illustrissime domine, res det Suedicae genti ac tuae imprimis Sublimitati prosperas.

    Tuae Sublimitatis cultor devotissimus
    H. Grotius24.

    Lutetiae, 12/22 Octobris 1639.

    Mitto Cracoviensis conventus deliberata ita ut huc a talium non ignaris transmissa sunt.

    Indutiae Transalpinae in sex menses prorogatae dicuntur pontifice25 biennes proponente, rege duodecennes. Non impedient indutiae istae, ut puto, Gallos, quominus Casali consulant, quando ne militem quidem mutari permittit Leganesius26. Atque ea maxime de causa mitti e Gallia copias in Italiam existimo. Hostis videtur sperasse a se obsideri posse Castellum Cameracesii urbem, sed in eas

    688

    partes profecti ex Mileraei et Castilionaei exercitu milites intercessuri sunt eo periculo.

    Jam nunc intelligo transiisse hac ignotum Palatinum electorem. Transeundum illi erit, ubi est regis comitatus. Is an moram itineri sit allaturus, videbimus. Galli certe illius rebus non favent.

    Dereliquit hostis spem obsidendi oppidi Castelli in Cameracesio. Villaregio autem arces quaedam se dedidere ut Arbosia27, Monsaugonia, Vera. Jam nunc ab hominibus cuncta ruspantibus edoceor a Gallis injectas electori manus in oppido Charitatis ad Ligerim, ubi copias olim trans eum amnem duxit dux Casimirus28. Captas ejus chartas quoque et pecunias.

    Adres: Axelio Oxenstiernae, Sacrae Reg. Maj. Regnorumque Sueciae Senatori et Cancellario.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 573; Oxenst. Skrifter 2. afd. II, p. 658.
    2 - Henri de Bourbon, prins van Condé.
    3 - Lodewijk XIII.
    4 - Zie brief no. 4277 dd. 2 september 1639 van Christina van Zweden en Grotius' antwoord daarop van 15 oktober 1639 (no. 4337).
    5 - Louis de Nogaret d'Epernon de La Valette.
    6 - Felice van Savoye († 1643).
    7 - Carlo Emanuele I van Savoye (1562-1630).
    8 - Alphonse-Louis du Plessis de Richelieu, kardinaal-bisschop van Lyon.
    9 - Henri de Bourbon-Verneuil (1600-1682).
    10 - Philipp von Krossig.
    11 - Wilhelm, Albrecht en Ernst, hertogen van Saksen-Weimar, broers van de gestorven Bernhard, hertog van Saksen-Weimar.
    12 - Wilhelm Otto von Nassau.
    13 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi.
    14 - Gaspard de Coligny, hertog van Châtillon, maarschalk van Frankrijk.
    15 - Charles de La Porte, hertog van La Meilleraye, maarschalk van Frankrijk.
    16 - Blaise Méliand.
    17 - Johann-Peter Guler von Weinegg.
    18 - Jan II Kazimierz.
    19 - Nicolas de Neufville, markies van Villeroi.
    20 - Georg I Rákóczi, vorst van Zevenburgen.
    21 - Mij niet bekend.
    22 - Karl Ludwig van de Palts.
    23 - Karel I van Engeland.
    24 - >De woorden ‘Tuae Sublimitatis cultor devotissimus H. Grotius’ ontbreken met de ondertekening in de uitgave der Epist.
    25 - Urbanus VIII.
    26 - Diego Mexía Felipez de Guzmán, markies van Leganés.
    27 - De uitgave der Epist. heeft ‘Artesia’.
    28 - Johann Kasimir van de Palts (1543-1592).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]