eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    722

    4372. 1639 november 7. Van Willem de Groot1.

    Frater optime,

    Venit ad nos recte filius tuus natu minor2, quod iam ante octiduum tibi per uxorem signifactum credo, ego enim tunc temporis Delphis pernoctavi. Attulit is mihi tua poemata nova3 mihi longe gratissima. Eorum editionem quamprimum procurabimus. In editione Vogeliana4 nihil carpendum praeter epigraphen et aliqua menda. Illud interea certo certius asseverare possum hominem in nos non peccasse malo animo namque ipse mihi potestatem fecerat epigraphen pro meo libitu scribendi, quod ego, ne me ei negotio immiscuisse viderer, defugiendum duxi. Nunc alios consuluit, qui forte ejus commodo hoc dedere, ut vendibili satis libro etiam hanc apponerent hederam. Graswinkelius5 promisit se curaturum, ut mutetur epigraphe meumque aut omittatur nomen aut certe ad priorum editionem restringatur, ne secundae auctor videar. Illud in novis poematis quaerendum duxi, an prolegomena Phoenissarum6 in nova editione addi an demi velis; videtur enim illud alienius a syntagmate poematum, hoc vero lectori minus conducibile, cum ars poetae inibi egregie detegatur.

    Accepi et nudiustertius tuas in Lucanum notas7, quas nondum percurrere potui. Interea et illarum impressionem mihi curae fore spondeo.

    E filio intelligo decretum tibi, ut ad Banerium8 proficiscatur. Illud tamen monendum duxi esse apud nos meliorem disciplinae militaris rationem et minus horride quam in Germania bellum geri. Quid si igitur in turma Brederodii9 - qui ei et beneficium praebere potest et a quo tu accipere non gravaberis - collocetur, potius quam longe ab omnibus amicis segregatus ferat arma? Tu, quaeso, id etiam etiamque cogita; pluris enim omnes faciunt hic vexilliferi quam alibi ducis locum.

    Ad publica ut veniam, recte tu judicas super offensa Anglicana jam jactam aleam10 et spes est regis11 animum ita posse emolliri, ut nequid durius in nos

    723

    statuat eamque in rem, ubi id venti tulerint in Angliam proficiscetur Arsenius12, fabricator faederis anni 162513, quo nos quod fecimus defendemus.

    Palatini14 detentionem mirantur multi, ego sane nescio, quae hanc tempestatem insecutura sint, certe Gallos hanc occasionem in suum commodum versuros non dubito, non tantum quoad exercitus Vinariensis imperium, sed etiam ad alia multa.

    In Britannia spargitur rumor classem Hispanicam ad ejus regni invasionem missam et argumento esse, quod 40 denuo naves Hispanicae ad oram Angliae sint visae, qua de re quid sit, nescio; ego ab hominibus nobis non male volentibus alterum, forte et utrumque confictum puto. Illud constat ex iis, quae disjectae fuere navibus, duodecim iterum ad oram Angliae instauratas, sed in usus, ut fertur, Britanniae regis. Praetoriam interim Hispanorum, quae in portu est Dunkerkano, disruptam constat, sed tanta est, ut aquis hauriri nequeat.

    Vale frater optime, et a parentibus15 meaque uxore16 et liberis17 salve.

    Tibi obsequentissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, VII Novemb. 1639.

    Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, Ambassadeur de Suède. A Paris.

    In dorso schreef Grotius: 7 Nov. 1639 W. de Groot;

    En boven aan de brief: Rec. 15 Nov.

    Notes



    1 - Hs. Leiden, UB., coll. Pap. 3. Gedrukt Navorscher LIII (1903), p. 539. Antw. op no. 4346; beantw. d. no. 4395.
    2 - Diederik de Groot.
    3 - In de correspondentie van deze tijd tussen Hugo en Willem is bij herhaling sprake van gedichten bestemd voor een heruitgave van de Poemata Collecta van 1617.
    4 - Hug. Grotii Poemata, Per Guil. Grotium denuo edita, aucta, & emendata. Lugduni Batav. Apud Hieronymum de Vogel. MDCXXXIX; Ter Meulen-Diermanse, no. 2.
    5 - De Haagse advocaat Dirck Graswinckel; over de titel zie men Ter Meulen-Diermanse, no. 2 rem. 2.
    6 - Grotius' Phoenissae was in 1630 verschenen; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 496. De prolegomena op de Phoenissae komen in geen enkele editie der Poemata Collecta voor.
    7 - Van de Lucanus-editie in 1614 verschenen en sindsdien herhaaldelijk herdrukt, zag in 1643 een nieuwe uitgave het licht: M. Annaei Lvcani Pharsalia, sive de bello civili Caesaris et Pompeji Lib. X. Additæ sunt in fine Hvgonis Grotii notæ Ex binis antehac editis junctæ, auctæ, correctæ. Et Thomæ Farnabii in margine, etc. Amsterodami Apud Ioannem Blaeuw. A.o MDCXLIII; Ter Meulen-Diermanse, no. 430.
    8 - De Zweedse veldmaarschalk Johan Gustavsson Banér.
    9 - Johan Wolfert, graaf van Brederode; zie no. 4370, p. 720 en n. 5. aldaar.
    10 - Vgl. Suetonius Caes. 32: Iacta alea est; vgl. ook no. 4346, p. 684 n. 4 en no. 4358, p. 700.
    11 - Karel I van Engeland.
    12 - François van Aerssen, heer van Sommelsdijk.
    13 - Het verdrag van Southampton, gesloten op 7 september 1625.
    14 - Karl Ludwig van de Palts; hij was door de Fransen in hechtenis genomen.
    15 - Jan de Groot en Aeltgen Borre van Overschie.
    16 - Alida Graswinckel.
    17 - Johan, Jacob, Maria, Alida, Françoise.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]