eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    777

    4408. 1639 november 26. Aan J.A. Salvius1.

    Illustrissime domine,

    Sicut ex D. Mulleri2 morte plurimum dolui tum ob summas viri virtutes tum ob sincerae amicitiae testimonia, quibus me sibi devinxerat, ita temperamentum huic moerori admoverunt res nostrorum prosperae, quas nuntiat epistola Excellentiae vestrae data 2 Novembris ex Calendario novo3, cui accedit, quod in eadem epistola Excellentia vestra in se suscipit laborem tam mihi utilem quam ipsi in tantis negotiis gravem edocendi me de his rebus, quae posthac gerentur.

    Magno haud dubie in rem communem usui est illa illustris Batavorum parta mari victoria4. Exspectamus autem nunc, an Anglia excusationem ex necessitatis validissima lege desumptam sit acceptura, deinde an apud Danum5 ac Polonum6 Batavis plus auctoritatis an plus invidiae datura sit haec tanta felicitas.

    Hatzfeldium7, ni fallor, cum Piccolominaeo8 brevi in Bohemia habebitis ad firmandas res suorum ibi labescentes.

    De D. Landgraviae9 deliberationibus video adhuc incertam haerere Galliam; quod si ad sua tantum tutanda cum Lunaeburgico10 conspirat, haud multum inde ad nos perveniet boni, sed de Hilleshemensi territorio credibile est lenius acturum imperatorem11.

    Pacem bonam atque communem Deum seriis precibus exposco miseratione tot innocentium populorum, quos belli mala tam graviter ac tamdiu premunt. Quod si eam negat hostium iniquitas, ferenda sunt humana humanitus.

    De Anglis eadem Galli queruntur, quae Excellentia vestra, offerri iis naves inutiles aut militem sine stipendio, revera societatem non in bello, sed in victoria. Sed, nisi fallor, electorem Palatinum12 haud facile reddent coelo libero, nisi loquantur apertius.

    De pecuniario meo negotio scripsi aliquoties ad magnum D. cancellarium13. Crescunt quotidie erogationes mihi intolerabiles et pro futuro perpetua anxietas, quibus nisi remedia adhibentur, neque regni dignitas ita ut oportet a me defendi poterit neque animus satis se intendere negotiis, multo minus ad alia molienda, quae genti Suedicae suum decus apud posteros adstruant.

    Haec in Excellentiae vestrae, ut mei amantissimae, sinum deponenda credidi

    778

    optans ei non tantum a talibus tricis, sed et a malis omnibus immunitatem resque felices.

    Excellentiae vestrae perpetuo observantissimus
    H. Grotius.

    Lutetiae, 26 Novembris 1639.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 580. Antw. op no. 4364; beantw. d. no. 4434 (?). Johan Adler Salvius was Zweeds gezant residerend te Hamburg.
    2 - Georg Müller, Zweedse hofraad en secretaris; hij was eind oktober-begin november overleden.
    3 - No. 4364.
    4 - De overwinning van de Staatse vloot onder Maerten Harpertsz. Tromp op de Spaanse armada bij Duins.
    5 - Christiaan IV.
    6 - Wladislas IV (VII).
    7 - Melchior von Hatzfeldt und Gleichen, keizerlijk bevelhebber.
    8 - Ottavio Piccolomini, hertog van Amalfi, keizerlijk bevelhebber.
    9 - Amalie Elisabeth van Hanau-Münzenberg, landgravin-regentes van Hessen-Kassel.
    10 - Georg, hertog van Braunschweig-Lüneburg.
    11 - Ferdinand III.
    12 - Karl Ludwig van de Palts.
    13 - De Zweedse rijkskanselier Axel Oxenstierna.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]