711
Illustrissime et excellentissime domine, domine amice
plur. honorande,
Ante octiduum invitatus a campimarischallo Ranzovio2 Mullerus noster3 captandae melioris aurae gratia in Holsatiam secessit. Inde, cum peiuscule habere inciperet, reversus lectum petiit, in quo tandem post triduanam frustra tentatam medici manum naturae debitum solvit magno suorum, magno amicorum dolore!
Fuit is vir, si quis alius, summo in rem communem zelo, pro qua juvanda nullos labores, nihil unquam periculi detractavit. Morbum alii anginam, alii catharrum suffocativum, ob enatum sub mento tumorem, asserunt nec desunt, qui suspicionem communiter grassantis malignitatis iniiciant. Quo fit, ut non ausim praesens curare funus, sed ut per alios extrema ei officia praestentur permittere cogar. Ita dum vicini sic nobis abripiuntur, nos quoque commonefaciunt sortis nostrae jubentis ad similia in horas paratos esse! Deus eius animae propitius esto et nobis, quando migrandum est.
Amisso igitur hoc pacto correspondente industrio, qui meas occupati vices hactenus, uti non dubito, zelose supplevit, meum erit inposterum commerciis literarum reassumptis diligentius scribere.
Magnopere autem nos recreat recens Batavorum victoria valde memorabilis4! Sane, ut tota Europa eventum attonita spectavit, ita in partes eam meliores tandem cecidisse et Dominis Ordinibus et rei communi ex animo gratulamur. Magnae res est sequelae in omnem partem. Legati ordinum5 sine dubio mitiori nunc responso a rege Daniae6 dimittentur. Caesar7 cum suis vix Te Deum8 cantabit. Polonus9 si intentionum secretiorum Hispanae classis particeps fuit, nutabit consilia. Arma Suecia non exiguum sentient levamen fractis Hispani viribus; maius etiam Gallica, terra marique. Quo animo Anglia erit, nihilo certius est quam quo ante fuit. Certe, quemadmodum maior nunc pars virium marinarum Hispani disjecta est; ita Domini Ordines si non minus fortiter victoria usi fuerint quam hactenus vicere, raritati victoriae haut disparem sibi fructum promittere poterunt.
Quae a Banerio10 et copiis Silesianis nuper habuimus, hisce juncta sunt11. Alii iam scribunt Hazfeldium12 cum 2500 circa Halam-Saxonum haerere, separa-
712
tum a Bohemia eoque anxium, quo se vertat. Piccolomineus13 putatur Maenum ascensurus cum 9000, et iam imperator et Francofurtum, et Noribergam pro eo scripsit, ut annonam et equos et rem armamentariam in parato haberent. Inde quidam coniiciunt eum iunctis sibi Bavaris in Vinarienses reliquias moturum, quidam adiuncto sibi Hatzfeldio landgraviam14 et Luneburgicos infestaturum - cuius rei metu Melander15 copias e Wetteravia parum reduxit, et Lunaeburgicus cum suis ad Northeimb castra parat Visurgis defensiva -. Plures credunt eum recta in Bohemiam processurum, ubi et arctior imperatoris conditio et archiducis Leopoldi Wilhelmi16, qui nunc Pragae summum in excercitum et Bohemiam imperium accepit, vices id maxime poposcunt. Sed cum Vinarienses habeant sibi Bavaros oppositos, Lunaeburgicum et landgraviam vix e re et tempore videatur nunc gravius offendere.De pace adhuc altum est silentium. Lauenburgici quidem duces17 in praeparatoriis laborant, sed hactenus nullo effectu. Multa hinc inde sparsa sunt de oblatis Banerio tractatibus, sed ista mera ludibria fuere. Eas quidem larvas tenuiori rerum suarum statui obtendunt hostes; sed prudentiorum judicio nihil de tractatu pacis sperandum videtur, nisi post extrema belli adhuc semel contra Banerium tentata et inde capta hyberna.
Legatus Anglicus18 heri novam foederis formam mihi proposuit, non ut rex Magnae Britanniae19 in partes belli veniat, sed ut promisso domui Palatinae parvo subsidio nos ad nescio quae non obstringat. Ego, cum respectu nostri mere onerosum videatur, refero rem totam ad regni regentes20.
Landgravia cum Gallo21 foedus sancivit, sed non valiturum ante approbationem e regno Sueciae. Ibi nunc quidem eo nomine agit legatus Wolffius22, sed, ut ingenue fatear, adhuc postulata landgraviae ignoro. Lunaeburgicum23 si a caesareanis adhuc urgeatur, ut iustitiae specum habeat, nostrum fore spero.
Quid comitia Polonica nobis parient exitus ostendet.
Hisce quam felicissime valeat Excellentia vestra.
Excellentiae vestrae ad officia studiaque promtissimus
J.A.S.
Hamburgi, die 22 Octob./2 Nov. Anno 639.
Adres: A Son Excellence Monsieur l'ambassadeur Grotius à Paris.
Met andere hand: 15 st.
Boven aan de brief schreef Grotius: rec. 22 Nov.
713
In dorso: 2 Nov. 1639 Salvius.
Aan de voorzijde staat nog links onderaan: Seiner Ex. H. Grotio.