Vir amplissime,
Iam biennium est, ex quo acceptis a tua Excellentia literis2 respondere debui idque iure summo. Etenim singularis comitas, qua sese Exc. tua demisit ad literarum commercium cum impari instituendum, nullam morae meae causam admittebat. Verum quod nonnulli supinae negligentiae asscriberent, ortum ex reverentia dignitatis tuae, quam sine manifesta causa compellare non sustineo. Licet mihi id honori, imo gloriae ducam, si a viris illustribus responsorias, ubi id meae non merentur, accipiam. Quas vano eorum iudicio opponere soleo, qui antiquitatis et linguae rabbinicae contemnunt studia. Sed uti nulla est ignoti cupido, pariter nec rectum iudicium; adeoque nihil miri, si ordinis istius homines in iis, quae desidia ignorare coguntur, pravo iudicio caespitent. Nihilo secius in instituto meo pergere stat sententia. Cuius rationem lubenter viris eruditissimis reddere gestio ideoque subinde lucubrationes meas transmitto. Quod facerem saepius, ni obstaret lucri illa fames, quae typographos ab orientalibus excudendis averruncat, quum animadvertunt facilius et maiori cum emolumento grammaticas, scripta eristica aliaque distrahi. Quae ipsorum indoles me diu remorata fuit.
Tandem alium nactus typographum primo notas meas in Bertramum3 edendas existimavi
136
in praeludium aliorum, siquidem favente Domino statim subsequentur codices reliqui de legibus ante annos complures parati.4 Interea Bertramum nuper recusum mittere ei visum, cuius iudicio cadere vel stare non detrecto.Qui hasce cum libello defert, est Tigurinus quidam, Iohannes Henricus Hottingerus,5 iuvenis ita in orientalibus, imprimis in Arabicis, versatus, ut saepius ad ipsius sermones obstupuerim. De religione Arabum, ritibus, argumentis, exceptionibus ad rationes nostras, lingua et similibus nemo iudicare potest melius. Ideoque cum hoc munusculo meo eundem ad Exc. tuam dirigere volui, quo Excellentiae tuae - quod exoptavit - innotesceret, siquidem iis dotibus ornatus est, quae viri doctissimi favorem facile conciliabunt.
Hisce vale, vir amplissime, et porro humanitate tua complectere eum, qui permanet
Excellentiae vestrae cliens humil[l]imus
C. l'Empereur.
Dabam Lug.-Bat., 3 Kal. Mart. anno partae salutis 1641.
Adres: Illustrissimo viro, domino Hugoni Grotio, perpetuo regni Sueciae ad Galliarum regem legato, Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 21 April.
En in dorso: 26 Febr. 1641 Empereur.