eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5481. 1641 november 25. Van W. de Groot.1

    Frater optime,

    Grata mihi sunt quae de Castro in potestatem pontificis reducto scribis.2 Spero enim sublata belli causa et ipsum bellum cessaturum. De Aira vix est, quod sperem, nisi forte quid in dissidio hostium sit praesidii. Pro Catalanis sum sollicitus, ne nimis tardantibus Gallorum auxiliis ipsi interea a vetere domino subiugentur. Interea valde nos turbant quae ex Magna Britannia nuntiantur abductos in Anglia a regina iussu parlamenti regios liberos,3 regem in Scotia praesidiis et armato milite cingi et vix in liberali custodia haberi; in Hibernia catholicos in armis esse et Dublinam occupasse non sine caede protestantium. Quo haec eruptura sint, Deus novit.

    Apud nos nihil magnae rei geritur, multus de te ubique sermo et iam iste, de quo nuper scripsi,4 rumor Amstelodamum pervagatur. Scribunt inde amici lectas illic nobilis cuiusdam5 litteras, quae testantur te legationi renuntiasse, a rege Galliarum in senatum lectum, habuisse in Sorbona per bihorium orationem, qua rationem reddideris tuae mutationis et ad missam accessus addito te ante decem annos hoc animo agitasse et alia eius generis. Et sunt aliqui simpliciores, qui istis calumniis aures praebeant. Rogo indices, unde huic novo diaboli veneno originem esse putes.

    Nudius quartus in conventu Hollandiae actum de senatoribus Summi Senatus.6 Harlemenses et Lugdunenses contra Stridenium et Cloeckium,7 ut remonstrantes, insurrexere, sed hactenus quidem frustra.

    Vale cum uxore et liberis.

    Tibi obedientissimus frater
    Guilielmus Grotius.

    Hagae, XXV Novembris 1641.

    Adres: A monsieur monsieur l'ambassadeur de Suède, à Paris.

    Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Dec.

    En in dorso: 25 Nov. 1641 W. de Groot.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, ARA. Eerste afd., coll. Hugo de Gr. Aanw. 1911 XXIII no. 24, 220. Eigenh. oorspr. Antw. op no. 5465; beantw. d. no. 5492.
    2 - No. 5465.
    3 - De prins van Wales en Mary, James, Elizabeth en Henry Stuart.
    4 - Nos. 5462 en 5472.
    5 - Niet geïdentificeerd.
    6 - Zie Res. SH dd. 22 november 1641.
    7 - Mr. Cornelis van Strijen en mr. Pieter Cloeck; zie over deze kwestie nos. 5245 en 5263.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]