Mi frater,
Sampreulio2 praecisae sunt cervices, non tam ob ea, quae adversus Bapalma egressos fecit, quam quod saepius minacia eius verba audita sunt contra potentes, qui occasiones arripere solent semet a metu liberandi.
Cardinalis Hispanus3 hic cognoscitur vitam clausisse die 6 Novembris et ea re ingens porta patefacta Belgis ad res novas.
Aira adhuc defenditur. Auxilia Catalaniae Gallicas partes sequenti necessaria ante ver ire non possunt. De Medinisidonio4 in Hispania capto, de Andalusiae defectione rumores fuere, sed falsi.
Dux Carolus5 quamquam palam hostilia ausus in Gallos, mittere tamen huc non cessat,
626
ut sibi neutras partes sequi liceat. Interim Dieusam6 liberavit obsidio et videtur ire, ut augeat copias eorum, qui obsident Hohentwilam.Urbs Castri in potestatem venit papae, incertum pecuniis in id emto an excommunicatione territo praefecto.7
Vale quam optime cum uxore et amicis omnibus.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
16 Nov. 1641.