Illustris domine,
Audio ego prudentia esse monita quae imperatori suggessere Lunaeburgicus et Hassica;2 quae velim mihi legere contingat. Multum valere apud imperatorem Hispani consilia plane cre-
395
do. Sed et Hispanus causas habet, cur hoc optare tempore debeat pacem Germaniae. Ea autem obtineri non potest, nisi Lunaeburgici et Hassicae desideriis satisfaciat, quos Suedi deserturi non sunt. Quid vero sit, quod Auerspergius3 ita subito e Batavis discesserit, multum miror, nisi forte vult imperator mittere principum aliquem. Turcarum cogitationes omnes in Moscoviam versas puto; in Hungaria autem si quid turbatum est, facile compositum iri. Sed potest metus belli ab ea parte imperatori prodesse ad corrogandas pecunias. Velim Torstensonium4 iam adesse exercitui Banneriano. Metuo enim, ne quid ibi novetur Germanorum maiore quam Suedorum numero.Sedanensis tempestas iam intonare incepit. Rex per literas XI Iunii scriptas5 ad praefectos suos comitem Suessionensem, duces Guisium et Bulionium incusaverat tentatae subditorum suorum atque etiam fratris6 fidei et federum cum Hispano7 volueratque eos haberi pro hostibus, ni intra mensem veniam a se peterent. Post id tempus saepe in parlamento Parisiensi fuit Franciae cancellarius8 iussus curare, ut maiestatis rei fierent duces Bulionius et Guisius dissimulato adhuc comitis Suessionensis nomine. Sed non aliud obtinuit quam ut vetarentur subditi regis se ducibus illis adiungere pronuntiandi alioqui perturbatores quietis publicae, sontes maiestatis, proditores regis, patriae desertores. Quod ipsum cum publicatum est, apparuit offensos plebis animos, quae a principibus illis publicam pacem et leviora onera sperabat, Antequam Castilionaeo,9 qui plus sex millibus non habebat, copiae maiores, quas rex promiserat, advenerant, principes die VI Iulii sub vesperam eum adorti sunt. Pugnatum minus hora. Initia regiis satis prospera et machinas principum praetergressis et remotis earum custodibus defensoribusque. Sed equitatus nescio qua re turbatus positos post se peditum ordines turbavit fugamque intulit, unde clades ea secuta est, per quam regiorum mille mortui, capti sunt plures mille ducentis. Equitatus et Castilionaeus Reteliam se recepere. Ibi serum ad eos venit a rege auxilium. Principes in hoc praelio XIV millia habuere, tum a se, tum a Lamboio.10 Gaudere coeperat in publico malo - nam principum illorum successus Hispanorum secum utilitates trahunt - populus rerum novarum sine iudicio appetens, sed eorum exsultationem infregit rumor late vulgatus nec tamen creditus omnibus de morte Suessionensis comitis, qui partibus illis fulgorem maximum adferebat plurimosque ad se tracturus putabatur. Qui si interiit, non parum metus decessit cardinali et Condaeo principibus, quibus eripere volebat, illi quidem regimen, huic vero natalium ius.11 Lotharingus adhuc nutat inanique, ni fallor, conatu id agit, ut a bello liber vivat.
Ad Airam tardi sunt progressus. Cardinalis Hispanus habere creditur XIII millia. Elnae arcem iam ceperat princeps Condaeus, priusquam in Catalaniam auxilium mitteret. Retinuit in Ruscinonensi tractu quatuor millia. Atrebatum urbis praefectus12 post Pontem Aventinum etiam Ervillam cepit, e terra castellum.
396
Comes Harcurtius13 ad Tanarum exercitum habet ad negotium dandum principi Thomae, ne is subveniat Mondevisio et Conisae, quae loca obsidet marchio Villa14 cum VII, ut dicitur, millibus.
Tercerae arcem quandam adhuc Castellani tenent. Reliqua insula in potestate est novi regis Portugalliae, ut et Madera.
Video principem electorem Palatinum15 bene sperare de parlamenti Anglici propenso in se animo. Sed quamdiu manent dissidia inter Anglos et Scotos et in ipso Angliae parlamento, nihil magni fieri potest. Forte regis in Scotiam iter ibi placabit omnia ac deinde Anglis quoque multa concedendo efficiet, ut ab armis discedant sumptuosi exercitus.
Est nunc in Anglia Fertimbautius,16 haud dubium quin laboraturus, ut fedus aliquod inter Galliam Angliamque fiat. Sed et haec consultatio et de re Palatina videtur exitura in annum, qui sequetur. Si episcopi amoveantur in Anglia, pro certo haberi debet multos ex nobilitate offensos mutatione ecclesiastici regiminis addituros se ecclesiae romanae. Plebeius ordo vult credi post mortem Staffordii17 novam quandam fuisse coitionem, cui permixta fuerit Gallia. Ego sicut regem Galliae puto bene velle sorori suae reginae Anglicanae ac displicere ipsi imminutae regiae maiestatis18 tam vicinum exemplum, ita dubitare cogor, an quicquam pro rege Angliae facere velit, priusquam eum ab imperatore et Hispano plane abstraxerit.
De principe electore Palatino scripsi nuper comitem Licestrium19 ei ubique concessisse ac palam dixisse non eum se honorem habere sanguini regio, quia qui ex transverso regem Angliae attingant, nullam habent in Anglia eximiam dignitatem, sed dignitati electorali, quae regali proxima multum alios principes, etiam summo utentes imperio, antecellit. Miror Batavos adeo inflare utrem. Vereor, ne crepet. Ut per omnia pares regibus habeantur, aegre a regibus obtinebunt.
Res Portugallicae, ni celeri auxilio iuventur, facile mutationem in deterius recipere possent. Marchio Bressaeus20 adhuc Rupellae haeret. Tarragona etiamnunc a Gallis obsidetur ambiguo, quis futurus sit eventus.
Deus nos favens respiciat.
Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, 13 Iulii MDCXXXXI.
Pacatus est motus rusticus ad Bernam rusticis culpam deprecatis, urbanis vero magistratibus pollicitis curae sibi fore, ne quid in posterum queri possent.
Certi iam sumus de Suessionensis morte, quae heri matri ipsius21 nuntiata est. Etiam dux Bulionius vulneratus est. Campania, quae in metu erat, quietura iam putatur. Dux Longavillanus22 omissa cogitatione itineris Germanici comitis Suessionensis successionem se a rege impetraturum sperat, munera autem eius marescallus Bressaeus.23
397
Cardinalis Hispanus ad Boislingam est. Ad Airam partim ad fossam, partim ad exteriora quaedam munimenta perventum est.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. Leidae, 10/20 Iulii a.o 1641.