Illustris domine,
Quid hoc tempore factura sit Suedia, multum ipsius, multum et rei communis interest. Varii sunt sermones, varia iudicia. Ego cum rationum pondera in utramque partem non satis cognita habeam, ad preces me verto Deum venerans, ut consilia det optima et consiliis optimos successus.
Quantum intelligere possum, parlamento Anglicano quam regi electoris2 adventus fuit desideratior. Quare quid de isto negotio futurum sit, valde aveo noscere, tum quia nihil videre malim quam resurgere illam domum, tum quia id ipsum iudicationes nobis suggeret de Angliae Germaniaeque rebus.
Rumor hic est Ratisbona Viennam ire imperatorem pertaesum longas moras, vices autem eius obiturum Leopoldum.3 Vetus est dictum:
Iniuriarum remedium est oblivio.4Sed illa, qualis Ratisbonae agitata est, oblivio nihil aliud est quam ναρκωτικόν τι causas morbi potissimas relinquens. Suspecti hic sunt nuntii qui a Bannerio ad imperatorem, ab imperatore ad Bannerium commearunt, quanquam non constat actum de alia re quam de prohibendis incendiis ac populationibus.
Fore ut Constantiam aggrediantur Galli, suspicio est apud Helvetios. Id si eveniat, quid facere debeant, nesciunt. Dicunt enim Austriaci obligatos eos ad eius urbis tutelam. Credunt id pontificii; protestantes non aeque, qui iam super hac re et an Gallis concedenda militis con-
204
scriptio Aroae seorsim deliberant5 communi gentis conventu, qui Badae fuit,6 ita dissoluto, ut egerit nihil.Iohannes Waertius Nanciaci est, Lindaviae marescallus Hornius.7 Hunc Suedia, illum Bavarus desiderat, sed Galli suo incumbunt pignori, donec cum Suedia novatum sit foedus.8 Inter Angliam vero et Batavos quale fedus esse possit, non video, cum nec hi adversus imperatorem nec illa adversus Hispanum arma capere cupiat. Nam ab iis, ut audio, et rex et parlamentum longe absunt. Forte id Angli volent, ne quam pacem aut fedus novum faciant Batavi nisi cum Angliae voluntate, quod Gallis minime sit placiturum. De Hyberniae praefecto melius quam de archiepiscopo sperari9 etiam hic video.
Imperator quomodo ad Batavos scripsit,10 scribit et ad Helvetios, quod nimirum hi, quanquam liberi, aliquo tamen modo ad corpus imperii Germanici pertineant. Quod an negari possit etiam de nonnullis partibus, quae sunt in Federe Batavorum, ipsis disputandum relinquo.
Scriptum, quod tres Portugalliae ordines ad probandam humano generi causam suam attulere,11 minime vanum est. Episcopus ex Portugallia Romam missus12 agit non ut legatus, sed ut salutator apostolicorum liminum. Interim omnibus modis in id laborat, ut rex novus agnoscatur, quod in aula cunctabunda et eventus speculari solita obtinere difficile est. Recrudescunt Romae dissidia inter papae propinquos et legatum Gallicum13 neque finis erit, donec alius eo hinc legatus veniat.
Ex regno Neapolitano sex hominum millia et arma mittuntur in Hispaniam. Etiam Ethruscus, Parmensis, Mutinensis militem parant Hispano. Princeps autem Thomas Vercellas se contulit, ut cum cardinali Trivultio14 de belli ratione conferat. De motu, qui dicebatur fuisse in parte regni Neapolitani, nihil certi audimus. Cremonae seditio fuit aliqua, sed brevis et sine ullo effectu.
Turca videtur bellum minari Asaco atque ita Polonum ad se missum15 dimisit, ut pacem mansuram negaverit, si aut ei negotio aut Transilvaniae, Moldaviae, Walachiae Poloni se immisceant. Exspectatur autem Constantinopoli et a Persa legatus et ab imperatore Germano.16
Die mensis huius secundo in templo Sancti Germani post vespertinas preces rex et dux Lotharingus17 solemniter iurarunt observaturos se fedus, quod inter eos factum est XXIX
205
Martii. In eo federe de iis, quae ante scripseram,18 mansere quaedam, quaedam immutata sunt. Nam Lamotta duci redditur, rex vero ab eo emit Stenaium, Clermontium, Iamaisium datque pro eis reditus annuos. Larem dux Barri quam Nanciaci habere mavult.Regina Galliae19 videtur volente rege filio itura in Italiam et ibi habitura unde vivat, non in Ethruria - neque enim id expetit Ethruscus -, sed in aliqua urbe ditionis papae.
Contra Vendocinensem20 citationes procedunt. Sedanum manet extra commercia Galliae et rex iratus duci Bulionio, ad quem a Bruxella missus est qui auxilia ei offerat.21 Sed et praefecturam habens in Batavis et bona in Gallia, lupum tenet auribus.22 In Catalania Hispanorum sexcenti ad Caprae Montem caesi sunt.
Deus ill. Dom. vestrae omnibusque ei caris semper favens adsit.
Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, 6 Aprilis MDCXLI.
Abiit iam princeps Condaeus ad gerendum bellum in Hispaniae finibus. Ibit Bressaei filius23 cum navibus et copiis in Portugalliam. Coit miles Millereii24 ad Abbatisvillam, Castilionaei25 ad Catalaunum. Dux Lotharingus sub se habebit octo millia impensis regiis.