Mi frater,
Mitto ad Vergoesium2 errata quaedam erratorum,3 quae corrigenda erunt. Sed multo magis illa in indice, ubi quaedam sunt tanti momenti, ut malim opus sine ullo indice quam cum tali indice in lucem ire.
In causa feudorum4 non satis intelligo, an iste et mater5 in eodem gradu sint defuncto ultimo possessori,6 an mater uno gradu propior. Si hoc est, videtur mihi praeferenda, si illud, postponenda.
De Aira iam scripsi.7 Dux Lotharingus haud dubie se iungit Guisio, Valetta8 Vendocinensi. Sed Bulionius videtur pactus aut pacisci cum rege.9 Itaque posthac illa factio peregrina magis erit Gallica neque se movere potent, nisi ex solo hostili.
Annotatorum meorum exemplar etiam Mario10 dandum erit et caeteris, de quibus scripsi antehac.11
Deus te, matrem, uxorem, liberos amicosque servet.
Tibi obligatissimus frater
H. Grotius.
Lutetiae, 9 Augusti 1641.
Velim data occasione ad me mittas librum de Veritate religionis christianae,12 ut eum dem episcopo Bellaco,13 viro sanctissimo.
444
Cum falsi hic rumores sparsi fuerint contra turmas Germanicas tanquam fugae principes in praelio ad Sedanum,14 veram historiam signatam a multis et approbatam a Castilionaeo15 typis edidi.16 Mitto duo exempla.