eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    424

    5295. 1641 juli 27. Aan W. de Groot.1

    Mi frater,

    Cocceium2 legendi non fuit otium. Peccant hic, illic. Video plerisque eius rationibus responsum in Appendice.3 Ea, quae sunt ex Daniele, plane esse frivola ostendam in Annotationibus ad Vetus Testamentum.4 Urbem designatam Apocalypsi XI, 8 esse Hierosolyma ostendit addita nota ex morte Christi. Caetera epitheta desumta sunt ex Ezech. XVI, 46 et XX, 30.

    Exspectabo abs te ubi Amstelodamo redieris πάντα περὶ πάντων,5 praesertim an aliqui fuerint, qui Blavium in editione6 tardaverint, et qui. Cogita de omnibus, quae ante Historias7 edenda sunt, in quibus sunt et illa ad Vetus Testamentum et illa ad Ius Iustinianeum.8 Cogita etiam de Viduitate9 et ad Philemonem.10 Multum dubito, an, quia Blavius neque meis imperatis neque suis promissis non stat et correctores non habeat idoneos, debeam quae restant mea aliis committere aut hic aut apud vos.

    Multi concionatores catholici Massiliae, Gratianopoli, Lugduni et alibi severe incusant superstitiones et ea, quae ad idololatriam accedunt. Nec quisquam iis se audet opponere, quod credantur fulciri publica auctoritate. Ministri quidam reformati mutant formulas in ritu eucharistico Deum orantes, ut benedicat ista sua dona superque ea spiritum suum immittens ea faciat nobis corpus et sanguinem Domini.

    Lamboius11 vult tentare aliquid pro Aira et currus aliquos cum commeatibus cepit. Sed quando Gallorum cuniculi iam aliquot locis vallum subiere, non est quod metuamus, ne diu id oppidum resistat. Rex coepit agere cum duce Bullionio et creditur iturus eo Mazarinus. Id si est, non multum agent principes caeteri. Arcem Cevam in Pedemontano solo cepit Harcurtius.12 In Mondevisium a Gallis obsessum auxilia intrarunt et in Catalonicam Tarragonam commeatus.

    Vale cum optima uxore, liberis, amicis, matre imprimis. Deus vobis det omnia salutaria.

    Tuus toto animo frater
    H. Grotius.

    Lutetiae, 27 Iulii 1641.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 924 App. no. 557. Geciteerd in vert. Brandt-Cattenb., Leven II, p. 305v. Antw. op no. 5278; tezamen met no. 5311 beantw. d. no. 5328.
    2 - Johannes Cocceius had tegen Grotius' Commentatio de Antichristo (BG no. 1100) in juni 1641 doen verschijnen: Brevis repetitio quorundam illustrium locorum Veteris et Novi Testamenti...; zie voor de volledige titel no. 5278 n. 2.
    3 - Grotius' Appendix de Antichristo (BG nos. 1128-1129).
    4 - BG no. 1137; het werk verscheen in 1644.
    5 - Zie no. 5290.
    6 - Namelijk van Grotius' Annotationes in libros Evangeliorum (BG no. 1135).
    7 - Grotius' Annales et historiae... (BG no. 741) verscheen pas in 1657 bij Blaeu.
    8 - Grotius' Florum sparsio Ad Ius Iustinianeum (BG no. 791) verscheen in 1642 bij Pelé te Parijs.
    9 - Het geschrift van Suzanna van Reigersberch over de weduwstaat; zie no. 5218 en n. 11-12.
    10 - Grotius' Commentatio in Epistolam Pauli apostoli ad Philemonem (BG no. 1136) werd afgedrukt achterin de uitgave van De iure belli ac pacis van 1642 (BG no. 571).
    11 - Wilhelm, baron van Lamboy (no. 5005 n. 12).
    12 - Henri de Lorraine, graaf van Harcourt, Frans opperbevelhebber in Noord-Italië (no. 5054 n. 3).