458
Mi frater,
Miror ita festinare Blavium tam tardum antehac.2 Priusquam e manu sua emitteret exemplaria, exspectare debuit meam sententiam de indice et erratis. Errata omnino recudi volo. Indicem si nolit recudere, volo ab omnibus exemplaribus auferri: ita multa ibi sunt posita contra sensum meum, dolo an lata culpa non dixerim. Si forte perierit charta, cui inscripseram in indice mutanda, iterum eam mitto. Rogo insuper Blavium, ne ulla poemata mea recudat praeter Sacra,3 alioqui rem facturus mihi maxime ingratam. Velim ad me mitti exemplaria duo editionis Amstelodamensis de Veritate religionis christianae4 et unum compactum dari Curcellio.5
Dux Bulionius bonis conditionibus cum rege decidit.6 Pecunias habet, per quas se aere liberet alieno. Memoriam comitis Suessionensis et honorem corporis exanimis et omnes sectam eius secutos servavit. Hispani nunc ad Airam obsidendam venere occasione bona usi munimentorum, quae Galli fecerant neque demolita erant, dum abitum celerant metu famis. Reliquere in urbe quatuor millia praesidio, commeatus ad menses tres aut quattuor. Videtur res spectare ad praelium. Habet Hispanus, ex quo dux Carolus7 ei accessit, non minus XXV millia. Rex revocato Granzaeo,8 qui in Lotharingiam iverat, et accitis ad arma Picardiae vicinorumque locorum militibus brevi habiturus est XXX millia. In Catalaniam missa IV millia augendo terrestri exercitui, naves longae quatuor, aliae sex ad classem firmandam.
Florum sparsioni meae ad Ius Iustinianeum9 hoc praefixi epigramma:
Non ego, sub quorum pendent examine causae, Non ego pro trepidis ora diserta reis, Non ego dictantes10 legum praescripta magistros Quicquam, quod sit opus scire, docere volo. Hoc faciant adolens Themidis Cuiacius11 aram Ingentique bono nomina nota Fabri.12 Sed si quis latebrosa terens aenigmata legum Pectora de tetrico fessa labore refert, Hunc ego solabor. Det ditior alter aristas Pomaque, nos Flores, munera parva, damus.Saluta, quaeso, matrem, uxorem, liberos, amicos.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.
17 Augusti 1641.
459
Misi antehac errata erratorum.13 Si locus non est omnia, quae addidi, ponendi, poterunt deleri illa, ubi pro αὐτοῦ, αὐτῷ, αὐτόν reponi iubetur αὑτοῦ, αὑτῷ, αὑτόν, quia in LXX interpretibus innumeris locis sunt demonstrativa vice reciprocorum.