Illustrissime domine,
Doleo ex animo ademptum Excellentiae vestrae generum,2 virum ob eruditionem summam virtutemque dignum tam splendida affinitate. Solatia hic de meo adferre velle, id vero est aquam portare in mare. Novi ego animum Excellentiae vestrae magnis adversis exercitum in id, ut Deo sacrificet quod ipsi gratissimum est, voluntatem ipsius imperia approbantem. Quod si etiam tempora respicimus, quibus nunc vivitur, invidendi potius - si id liceat - quam plangendi sunt qui a malis malorumque causis immunes metam attigere, ad quam currimus. Det nobis Deus, ut in statione nostra parati semper exspectemus illum aeterna omnia secum tracturum diem.
De D. Salmasio nihil certi possum dicere, nisi quod credo in Batavos rediturum potius quam hic substiturum post annum quam absentiae impetravit.
Multi hic sunt amantes Camerarii nominis, qui vehementer exoptant omnia a magnis eius familiae viris scripta in corpus colligi; quae res sane digna est, in quam impendatur pars eius otii, quod Excellentiae vestrae Deus concessit.3
Catalanorum res putantur non optimo esse in loco neque melius Portugallensium. Non placuit cardinali quenquam a Batavis4 eo mitti. Sed Batavi id facerent, non an facerent, interrogari debuerant.
Vidit D. Beverwaertius5 regem tandem itque in Batavos, unde sperat se relaturum ea, quae regi satisfaciant de rebus hoc anno gerendis.
Interim non sunt hic omnia quieta. Nam et comes Suessionensis et dux Vindocinensis suspecti rerum novarum iussique huc venire, venturine sint conscientiae fiducia an emansuri metu carceris, incertum est interdicto interim ob hospitium comitis Suessionensis Sedanensibus omni cum Gallia commercio.
67
In Italia quiescitur. A Bannerio magni aliquid nos exspectare iubent ipsius literae. Legatorum ab Hassica et Lunaeburgico6 laudo constantiam nihil agere volentium, quod non omnibus patescat. Ita dignum est iis, qui publicum Germaniae bonum ob oculos habent. Non male sibi consuluerint Altenburgici principes,7 si se malis belli eximant. De Saxone et Brandenburgico idem sperare difficile est.
A rege Daniae cur nihil magni pro electore Palatino8 exspectem hoc tempore, scripsi nuper.9 In parlamento Angliae video multos esse pro Palatina domo bene animatos studio tum in protestantes, tum in regium sanguinem. Sed discordia inter regem populumque ex eo apparet, quod legati et agentes res Britannicas ut regi caros amplexantur eos, qui in odio sunt parlamenti.10 Ex ea disiunctione animorum nihil est boni quod augurer. Dum cum Scotis pax tentatur, dum altercando trahitur Angliae parlamentum, ver abibit, deinde et aestas. Batavorum quoque legati11 quanto gratiores populo, hoc ipso regi suspecti esse poterunt. Quod si et de federe ibi agitur Gallis inconsciis - negat id futurum Beverwaertius -, ea quoque res hic in offensam veniet. Ita quippe de re Batavorum meritos se putant Galli, ut aequum non putent celari se quae ab ipsis agitantur consilia.
De federe Suedos inter et Gallos12 spero brevi rem confectam fore. De morte marescalli Hornii13 rumor hic fuerat, sed inanis reperitur. Deus ei det vitam et libertatem et res patriae utiles gerere. Idem Excellentiam vestram bono publico domuique suae sospitet detque ei inoffenso pede transigere quod restat spatii.
Excell. vestrae perpetuo observantiae cultu devinctus
H. Grotius.
Lutetiae, II Februarii anni MDCXLI.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario et legato apud praepot. Ord. Foeder. Belgii.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: MP.