Excellentissime et illustrissime domine,
Cardinalis Hispani mors, quae octavo ante hunc die evenit, plurimum illic et res, quas aegre principis illius auctoritas retinebat, et animos perturbatura est, si Galli illic corrigere poterunt quod in Catalania peccarunt et Batavi nimis avidi prolatandi dominatus, quod in India maxime apparet, satis lucri sibi putabunt in damno Hispani. Iam nunc qui Airam obsidet miles diffluere et qui manet seditiose agere nuntiatur stipendiorum defectu. Ad has occasiones intentus rex in eas partes redire constituit.
Catalanorum interea res celeris auxilii indigent, quod tamen ante ver eo ire non poterit.
Dux Lotharingus cum iis, quos ex Theodonisvilla accepit, equites habens bis mille, pedites bis mille et ducentos stagni ingentis2 aperto emissario et fossam Dieusae, in quam iam Granseius3 penetraverat, et circumiectos campos ita humere fecit, ut nocte, quae inter vicesimum sextum et vicesimum septimum Octobris intercessit, coactus fuerit Granseius ab obsidione machinas primum, deinde et militem abducere. Lotharingus deinde Metensem agrum ad Chausiacum4 maxime populari coepit, ad quem reprimendum Granseius iam copias collegit. Erlachius5 autem quatuor ferme secum habens millia impar est hosti Hohentvilam circumsedenti, cuius crescunt copiae, ita ut brevi putentur in illis ad Rhenum locis futurae ad quindecim millia.
Sampreulio6 in arce Ambianensi cervices praecisae sunt in speciem ob male tractatos illos, qui Bapalma exierant, et ob rapinas et stupra, revera quod quosdam de potentibus obtrectasset.
In Italia urbem Castri praefectus7 papae tradidit sive acceptis novem pistoriensium millibus, ut quidam aiunt, sive metu excommunicationis, quod malum rex ait vitari potuisse, si praefectus ibi fuisset e gente Gallica, quae iniusta aulae magis quam ecclesiae romanae fulmina perhorrescere non solet.
De rebus per Scotiam et Angliam varii hic rumores cursitant. Motus ubique novi et seditiones perpetuae vix permittunt, ut virilia decreta sperem in re Palatina.
Deus [etc.]
627
Lutetiae, VI/XVI Novembris MDCXLI.
Praesidium Hohentvilae quingentorum est hominum. Castella quaedam in circuitu ab hoste capta.
Papa praeter urbem Castri caetera quoque eius ducatus tenet omnia, nempe Montaltum, Caninum, Caprarolam, Roncilionem, Pontem Pleni.8 Neapoli novae fiunt naves longae et machinae multae et augentur praesidia in eius regni finibus.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Cardinalis Hispani mors. Lotharingi molimina. Sanpreulii supplicium. Castri occupatio a pontifice facta. Memorabile regis dictum.