Illustris domine,
Exspectabimus, quid boni allaturus sit Torstensonii2 ad castra adventus. Goslariae etiam Hassicos esse legatos3 intelligo. Aiunt quidem spem nullam esse depaciscendi. Sed his temporibus post tot exempla omnia metuenda sunt omnisque opera danda, ut retineantur amici ad tempus usque pacis communis; quam ad rem ego hic nulli parcam operae.
Pro domo Palatina sicut omnia opto quam optima, ita quae opto sperare vix audeo ob atroces motus et suspiciones, quos renasci per Scotiam Angliamque video. Rous,4 ut audio, obtenta principis Ruperti5 libertate satis magnum in eo legationis suae pretium esse arbitratur. Bellum inter nostros et caesarianos crudelius fore suspicor rupta ad Gorlitzium per Saxones fide.6
Nobilissimo filio7 ill. Dom. vestrae et reditum et felicem negotiorum exitum precor. Baronis Iohannis Oxensternii iter puto dilatum iri in vernum tempus, nam nequedum Galli abeunt, qui ad pacis negotium sunt destinati.8
Batavi si quid in Anglia paciscentur,9 quod domui Austriacae nocere possit, id gratum
630
hic erit, modo conscio id Galliae rege tam bene de Gallis merito fiat. Magnam autem occasionem ad res magnas dat et Batavis et Gallis mors cardinalis Hispani, quae octavo ante hunc diem evenit. Fieri enim non potest, quin is casus et consilia Bruxellis multum perturbet et multorum animos erigat in spem libertatis. Iam nunc ad Airam partim diffugere miles, partim in seditiones ferri dicitur ob stipendii defectum. Et ut his occasionibus adsit, rex in eas partes redire constituit.Tam Hamburgum quam Brema periculum a Dano vitare non poterunt, nisi federibus fulciantur. Eundem Danum timere sibi ob Pinnebergensem comitatum ab imperatore credo et de eo negotio transacturum, quomodo poterit; nihil autem facturum pro re communi Germaniae neque ab eius auctoritate exspectandam bonam pacem.
Ad Hohentwili obsidium crescunt hostium copiae videturque eo ire et dux Carolus,10 ita ut putetur hostis brevi in illis ad Rhenum partibus habiturus XV millia, cum Erlachius11 plus quatuor non habeat. Sed is est situs arcis, ut praeter famem nihil esse videatur, quod ei nocere possit. Dux autem Carolus accepto milite etiam ex Theodonisvilla, ita ut quatuor ferme millia partim equitis, partim peditis secum haberet, aperto stagni cuiusdam vasti12 emissario inundavit et fossas Dieusae, in quas iam pervaserat Granseius,13 et campos circum atque ita coegit Granseium abductis machinis, deinde et milite obsidionem solvere, quod fecit nocte media inter XXVI et XXVII diem Octobris. Ex eo dux Carolus ex Longuiaco Metensi agro infestus fuit, cui ut se opponat Granseius exspectat hinc cohortes quatuor. Waertius Brisaci est; de Hornio nihildum certi habeo.14
Catalani vehementer hic instant, ut auxilia accipiant sane necessaria, sed ante ver nihil fieri poterit. Interim ad Valles et Elnam15 tenent se Galli, mare autem tenent Hispani et, ut puto, si quid Perpiniani desideratur, eo invehent.
Pro Portugallis nihil praestitit classis Gallica. Batavica quoque serius advenit, quam ut utilis esse hoc anno posset. Suppliciorum severitas illic necessaria forte fuerit.16 Caeterum fieri non potest, quin tam late sparsa labe multum restet morbidi. De iesuitarum ibi molitionibus nihil certi intelligo et forte quiescent, ideo quod papa non iniquus sit novo regi. Dicitur is significasse episcopo Lamegae,17 qui Romae est, non intercedere se, quominus per urbem incedat more legatorum regiorum, dummodo norit, si quid ei mali ab Hispanis eveniat, se id non praestiturum.
De Asaco Turcis dedito rumor et hic fuit, sed parum liquidae auctoritatis. Inducias autem inter Turcam et imperatorem18 prolatas aut in eo esse, ut proferantur, credo. Nam et imperator satis sine eo habet negotii et Turcae internos motus prospiciunt, si forte sultanus hic sine virili prole decedat.
Sampreulio,19 qui Bapalma egressos ceciderat, amputatum est caput in arce Ambiani. Ea res non tantum regem a perfidiae crimine purgabit, sed et potentes quosdam liberabit metu ab homine ut liberae linguae, ita promtae manus.
631
Castri urbs papae dedita est ambigua fama, an empto in id praefecto20 novem pistoriensium millibus an excommunicationis fulmine territo. Rex ubi id audierat, dixit, si Gallus ibi fuisset praefectus, eum satis firmum futurum fuisse adversus talium excommunicationum metus; quod verissimum est.
Hibernus quidam21 cum quadringentis Anglis huc advenit; exspectantur alii octingenti ad novam cohortem implendam.
Procedit inquisitio contra archiepiscopum Burdegalensem.22
D. Gothofredus23 apud me fuit. Dicit et se et fratres Puteanos24 occupari in conquirendis virorum per Galliam eruditorum epistolis lucem adhuc fugientibus.
Deus et publica negotia et privata ill. Dom. vestrae laetis donet successibus.
Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, XVII Novembris MDCXLI.
Hohentwilae praesidium est quingentorum hominum. Castella quaedam in circuitu capta ab hoste. Papa ducatus Castri loca tenet omnia, Montaltum, Caninum, Caprarolam, Roncilionem, Pontem Plani.25 In regno Neapolitano augentur finium praesidia, fiunt novae naves longae et machinae multae.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 13/23 Novemb. 641.