eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5447. 1641 november 1. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Torstensonii2 adventus simulque pecunia pro exercitu parata non medebitur quidem acceptis iam vulneribus, sed impediet, ne nova accipiantur. Quod si una cum Torstensonio etiam baro Oxensternius3 mare transiit, sperare possumus brevi inchoatum iri de pace negotium, cui faveat auctor pacis Deus. Secessum in rus spero magni D. cancellarii4 valetudini conducibilem fore.

    605

    De Gorlitzio eo tolerabilius est damnum,5 quod praevisum pridem est.

    Austriacam in Germania potentiam gliscere per principum discordias video neque modum imponi posse arbitror, nisi illarum discordiarum causae tollantur. Contra magis magisque hebescet regis Britanniae auctoritas, si Angliae ordines et inter se et cum Scotis concordes manent.

    Electoris Palatini6 magnifica postulata spernentur, nisi appareat in parato esse vires, quae verbis pondus addant. Principi Ruberto7 libertatem ex animo gratulor, sed vereor, ne isto beneficio obtentus quaeratur trahendi diu negotii principalis. Anglorum de America infestanda non est contemnenda cogitatio, dum ne id ipsum, ut recte monet ill. Dom. vestra,8 effugium sit ad declinandam expeditionem terrestrem, quae nisi suscipiatur, nullum fedus cum Suedia Galliave sperandum est. Multum enim incerti habet illa rudentibus apta fortuna.9

    Cum quibus mandatis ituri sint Batavorum in Angliam legati,10 scire erit operae pretium. D. Ioachimii11 aetati bene conveniet quies. Stenflitii12 quotidianus ad dignitates processus inter maxime miranda est nostrae aetatis exempla.

    In Catalaniam quae mittat supplementa rex parat equites octingentos, pedites octies mille. Sed antequam contrahantur, antequam mittantur istae copiae, tempore opus est. Interim Hispaniae rex in mari classem habet, quae militem et alia necessaria subvehat Salzae, Perpiniano, Tarragonae. Portugalli et Andalusii pugnant inter se. Sed Gallica, quae ad istam oram fuit, classis revocatur, ut se adiungat iis navibus, quae sub Ferbino13 ad sustentandas in Catalania res Gallicas parantur, non tamen ante ver iturae.

    De Ravelio14 in Italia capiendo bona spes est. Ad Ioinvillam exercitum habet Granseius.15 Sed Hohentwilam circumsident cum sex millibus Gillo Hasius Sparriusque16 et Silvestres urbes captant insidiis. Contrahit ad Laufenburgum aliquid militis Erlachius,17 ut si potest subveniat Hohentwilae, sin minus, caveat ne malum serpat latius. Constantiam urbem Austriaci diligenter muniunt. Vellent id impedire Tigurini et putant id iuris sibi esse ex federibus. Sed magnanimi propositi socios non reperiunt inter Helvetios, etiam protestantes.

    Rex Cantiliaci est, Ruellae cardinalis, exercitus sub Guichio18 circa Bononiam arcana quaedam consilia coquens contra S. Audomari oppidum, quae successu caruere. Aira adhuc defenditur et, si famem hostes opperiri volunt, ex ea ante anni huius exitum deditio non fiet. Interim non est dubium, quin multa incommoda eventura sint et obsessoribus.

    De Baeticae19 defectione nihil est. Castri urbs a papa adhuc obsidetur. Italiae principes laborant, ut pax ibi fiat. Dux Carolus20 non ambigue iam caesarianus est.

    606

    Literas ad D. Gothofredum21 bene curavi, pari in cura habiturus quaecunque ill. Dom. vestra mihi mandaverit, cui Deum precor semper faventem.

    Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
    H. Grotius.

    Lutetiae, Calendis Novembribus MDCXLI.

     

    In Pedemontano agro Galli praeter Ravelium etiam Demontium in Valle Sturi sperant se capturos.22 In comitatu Burgundiae cepere oppidulum Quingeium; obsident Dieusam. In id augentur ibi copiae. Sed et contra multum crescit caesarianus ad Hohentwilam exercitus ex Bavaria, Austria, Tiroli multamque habet vim machinarum, ita ut impar futurus sit Erlachius. Catalania universa legatos misit in aulam Hispaniae.23 Marescallus Estraeus,24 qui pro Gallia legatus Romae fuit, in militiam Parmensis se dedit ex odio in papam. Portugallica et sociorum classis nihil efficere potuit adversus classem Hispanicam ad Gades. Multum argenti ex Hispania in Angliam venit. Pars in mari mersa est.25

    Leslaeum26 dicitur rex Britanniae in Angliam ex Scotia adducere quasi egeat consilii eius. Scoticum parlamentum exemplo Anglicani reliquit inspectores, qui parlamenti decreta exsequantur. Rhaetis, qui in Mediolanensi ducatu militant, pars stipendiorum persoluta est. Cardinalis autem Hispani postquam Bruxellas venit, iterum tentata dicitur valetudo.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.

    Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Redd. Leidae, 9 Novemb. 1641.

    Notes



    1 - Copie Uppsala, UB, E 388a, 304. Gedrukt Epist., p. 694 no. 1533.
    2 - Lennart Torstensson (no. 5176 n. 4) kwam, nadat hij in september uit Zweden was vertrokken, pas eind november bij het leger aan.
    3 - Johan Oxenstierna reisde in de tweede helft van oktober uit Zweden naar Duitsland.
    4 - De rijkskanselier had zich, evenals de overige rijksregenten, begin september op het platteland teruggetrokken; vgl. no. 5355.
    5 - Het Zweedse garnizoen van Görlitz had zich op 2 oktober aan de keizerlijken overgegeven.
    6 - Karl Ludwig van de Palts.
    7 - Ruprecht van de Palts.
    8 - Camerarius' brieven aan Grotius van 1641 ontbreken.
    9 - Cicero, Tusc. Disp. V, 14, 40: Non sane optabilis quidem ista rudentibus apta fortuna.
    10 - De hier bedoelde ambassade vond niet plaats. Wel reisde in december 1641 Johannes Polyander van Kerckhoven, heer van Heenvliet (no. 4997 n. 3), namens Frederik Hendrik naar Engeland.
    11 - Albert Joachimi, heer van Hoedekenskerke, ordinaris Staats ambassadeur in Engeland (no. 4998 n. 22), was geboren in 1560.
    12 - De supra n. 10 genoemde heer van Heenvliet.
    13 - De Forbin (Fourbin), afkomstig uit de Provence; vgl. Zedler, Universal-Lex. IX, kol. 1583.
    14 - Revello in Piemonte.
    15 - Jacques Rouxel de Médavy, graaf van Grancey (no. 5323 n. 11).
    16 - Gilles de Haes (no. 5041 n. 20) en Ernst Georg, graaf Sparr (no. 5422 n. 9).
    17 - Johann Ludwig von Erlach, goeverneur van Breisach (no. 4994 n. 15).
    18 - Antoine III de Gramont, graaf van Guiche (no. 4996 n. 16), bevond zich in de Boulonnois, niet ver van Saint-Omer.
    19 - Westelijk Andalusië en Extremadura.
    20 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    21 - Théodore Godefroy (1580-1649), historicus en jurist te Parijs; vgl. DBF XVI, kol. 448v. Hij werkte in deze tijd aan de voorbereiding van de Franse deelname aan de vredesonderhandelingen te Munster en Osnabrück; vgl. APW I, p. 9. Voorts verzamelde hij humanistenbrieven; zie infra no. 5470.
    22 - Demonte had zich op 23 oktober overgegeven; vgl. Gazette 1641 no. 158, p. 809-812, dd. 7 november.
    23 - Van dit bericht is elders geen bevestiging gevonden.
    24 - François-Annibal d'Estrées, markies van Coeuvres (no. 5129 n. 13).
    25 - De woorden ‘Pars ... est’ ontbreken in de copie te Uppsala; ook in no. 5449 van dezelfde datum aan Oxenstierna ontbreekt deze mededeling.
    26 - Alexander Leslie, graaf van Leven (no. 5434 n. 7).