Excellentissime et illustrissime domine,
Rex Cantiliaci est, Ruellae cardinalis. Exercitus sub comite Guichio2 circa Bononiam refecit sese. Airam vi oppugnari nondum audimus; quod si fames exspectatur, ea deditionem ante finem anni huius nan extorquebit. Interim multa incommoda ferent obsessores.
Granceius3 suum exercitum apud Ionvellam habet. Gillo Hasius et Sparrius4 Hohentvilam rursus circumsident sex militum millibus. Interim et insidiantur Silvestribus urbibus. Erlachius5 ut se opponat, ad Laufenburgum copias collegit.
608
De Ravelio6 in Italia capiendo bonam spem habent Galli. Hispani quamvis ad hyemem vergente anno in mari classem habent, ut quae necessaria sunt adferant Salzae, Perpiniano, Taragonae. Hic scribuntur octingenti equites, peditum octo millia ad sustentandas in Catalania res.
Inter Portugallos et Andalusios pugnatur. Gallica vero classis, quae ad Portugalliae oram fuit, huc revertitur, ut cum iis navibus, quae duce Furbino7 iturae sunt in Catalaniam, se adiungat.
Constantiam oppidum diligenter muniunt caesariani. Vellent id impedire Tigurini et putant ad id ius aliquod se habere ex federibus antiquis. Sed eius consilii socios ne inter protestantes quidem Helvetios inveniunt.
A papa obsessa adhuc manet urbs Castri. Principes Italiae omnes consilia pacis suggerunt. A pace aut induciis universalibus non alienus est regis hic animus.
Det eam Deus [etc.]
Lutetiae, XXI Octobris/I Novembris anni MDCXLI.
In tantis belli sumtibus fervet opus quadrandae Luparae8 quadringentis semper operis in id laborantibus. In eadem Lupara regium typographium a quadraginta hominibus exercetur; ad porticum quandam incrustandam pingendamque duo milliones destinati sunt.
Galli praeter Ravelium etiam Demontium9 obsident in Valle Sturae regionis Pedemontanae crediturque iam captum oppidum. In comitatu vero Burgundiae cepere oppidulum Quingeium, obsident Dieusam. Augentur ibi copiis. Exercitus caesarianus, qui ad Hohentvilam est, incrementa exspectat a Bavaro et Austria et Tiroli.
Catalani legatos habent in aula Hispanica.10 Marescallus Estreius,11 qui legatus pro Gallia Romae fuit, ex odio in papam Parmensi militat. Masarinus itineri ad pacem se parat. Portugalli eorumque socii contra classem Hispani ad Gades nihil effecere.
Multum argenti ex Hispania in Angliam venit diciturque rex Britanniae ex Scotia Leslaeum12 adducere in Angliam, tanquam consilii eius egeat. Rhaetis in Mediolanensi ducatu militantibus pars stipendii persoluta est. Cardinalis Hispanus Bruxellae dicitur recidisse in morbum.
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Varia nova. Luparae ornandae et perficiendae studium. Alia nova minoris momenti.