590
Illustris domine,
Intelligere malim transiisse mare quam transiturum Torstensonium,2 sed speremus iam transiisse; etiam sic satis sero tum pro Lunaeburgicis tum pro Hassicis rebus. Audimus autem omnes Lunaeburgicos principes3 exemplo ducis Augusti pacis vias cum imperatore tentare. Hassica4 quoque solis verbis in societate nostra retineri non poterit. Rex Galliae equitem peditemque colligit, quem in Germaniam mittat, diciturque dux iis futurus marescallus Vitriacus,5 qui nunc in carcere Bastiliae est ob male tractatum archiepiscopum Burdegalensem, cuius nunc friget gratia; Longavillanus6 vero ire in Catalaniam, ubi Motta Odincurtius7 Hispanos quosdam Taragona egressos cecidit. Sunt hic a Catalania legati,8 qui regem illuc ire vellent, sed id res Gallicae non permittunt. Interim et miles et pecunia eo mittuntur et classis paratur, quae verno tempore illuc eat. Aiunt vero Galli Perpinianum ita fame premi, ut sibi cessurum confidant magnasque spes novorum motuum inde concipiunt, quod dux Medinisidonius9 in aulam Hispanicam vocatus eo non ierit. Praeterea futurum sperant, ut Portugalliae et amicorum classis Americanam intercipiat, quae omnia valde incerta sunt.
Dux Carolus10 ipse quidem Viviani est et Sarbrugae Cantecroia,11 sed exercitus illius iunxit se Gilloni Hasio12 nihil tamen adhuc hostile in Galliam aggressus. De cardinalis Hispani13 bona valetudine ac morte variant rumores ac suspiciones. Melo, Beckius, Lamboius14 contra Airam se iunxere. Rex Compendii est, exercitus eius non longe ab Ambiano videturque adhuc pro Aira tentaturus aliquid. Tractando pacis negotio dilecti sunt Mazarinus, Servianus,15 a secretis status regii, sed ob inimicitias cum Bulionio ab aula remotus antehac, et Davausius.16 Duci Carolo permisit imperator uti eius milite, qui in praesidiis est Cisrhenanis. Hallerius17 regi se purgavit reditque Nanciacum. Sampreulio18 iudices dati sunt. Archiepiscopus Burdega-
591
lensis in reatu manet. Imperator libertatem promittit principi Roberto,19 ut eo facilius retineri se sinant legati Anglicus et Danicus,20 quasi aliquid promovissent.Video ab iis, qui res Palatinas agunt,21 magna institui postulata. Credo, quod eo facilius aequa obtenturos se putant, et probarem hoc consilium, si vires adessent, quas metuerent imperator et Bavarus. Sine iis magnifica verba rideri solent. Quare consilium ill. Dom. vestrae longe optimum est, ut curet elector22 a parlamento Angliae decerni sibi auxilia militum et pecuniae, hac re constituta fedus fieri Angliae cum Suedia Galliaque. Nam id vel maxime nutantes Suedorum animos obligare poterit, ut sive bello sive pace Palatinae domus rationem habeant. Pro principe electore literas non negabit imperator, quales iam nuper datae sunt, nempe pro Carolo comite Palatino etc.23 Plane autem puto et ipsum et Batavos recte facturos, si suorum alium Monasterii, alium Osnabrugae habeant.
Controversiae de freto Danico cum Batavis in annos quinque suspensae sunt; item Norvegicae, magno regis commodo.24 Sed de Albi et Visurgi et novo federe vult rex agere apud Batavos. In federe, quod rex Angliae cum Batavis expetit,25 volet rex eos devincire, ne cum Hispano pacem aut inducias faciant, nisi re Palatina in integrum restituta. Sed hoc an Batavis persuaderi possit, est cur dubitem. Tum vero, nisi, quae26 de eo federe agentur, eorum conscii fiant Galli, metuendae erunt hinc offensae non leves. Hamburgenses securi esse non poterunt, quamdiu ad eorum portas exercitum habet rex Daniae. Videtur autem is non eam urbem obsessurus, sed circumiectis castellis aditus et exitus facturus suae potestatis.
In Portugallia ingens est pecuniae egestas, omnia suspicionibus turbida.
Iohannes Waertius27 Slestadii est. Scripsit ad Bavarum pro Hornio,28 ea de re responsum exspectatur. Videntur autem malle caesariani, ut permutatio Argentorati fiat quam quod nos proposueramus, Basileae.
Inter papam et Parmensem de pace agitur armis interim non quiescentibus. Constantinopoli retinetur adhuc Persa legatus,29 alius a Moscovia30 de pace agit desperata, ut dicitur, Asaci conservatione et clade aliqua accisis cosaccis, qui in Moscovitae sunt partibus.
Deus ill. Dom. vestram paterno amore semper foveat.
Illust. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor
H. Grotius.
Lutetiae, XXVI Octobris MDCXLI.
Rumor hic est Iohannem Waertium iam perductum esse Brisacum. Ego de eo nihildum certi habeo.
Harcurtius31 Raveliam cuniculis suffodit. Elna apud Perpinianum a Gallis bene defenditur et qui Gallorum in praesidio sunt oppidi Guisiae castellum cepere, cui T[r]uno32 nomen, quod non procul est ab Avenis.
592
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.
Bovenaan de brief in de copie te Uppsala: Red. 2 Novemb. 1641.