eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5085. 1641 maart 2. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Videtur se res comitis Suessionensis in melius flectere permissuro rege, ut is ad tempus Sedani maneat agaturque interim de eius matrimonio cum filia principis Condaei,2 qui princeps sponsor deinde apud regem fiat pro comite nihil eum moliturum, quod regi, regno aut cardinali nocere possit. Vindocinensis in Anglia est. De causa eius nihildum agitur.

    Regina Angliae huc ventura est3 procedente vere, quod tempus infirmis corporibus refovendis optimum est. Paratur ei hospitium ad Fontem Bellae Aquae, ne propinqua sit regi. Suspecta enim est, ne aliquid pro matre4 velit agere, quae ad dominam ducem Egiloniam5 - ea est, quae olim Combaletta dicta est - literas scripsit valde blandas, ut sibi in Galliam venire liceat aut habere unde vivat Anglica liberalitate per parlamenti tenaciam accisa. Rex perstat suadere, ut Florentiam eat acceptura ibi, quae ipsi sunt necessaria. Id autem ut faciat, illa adduci nequit.

    In Portugallia audimus nunc praeter praesidia in armis esse XII ferme millia; oppida et loca munita fere omnia cessisse novo regi. De Andalusia autem et duce Medinisidonio6 tantum abest a vero qui sparsus hic de defectione fuerat rumor, ut dux ille cum non spernendis copiis Portugallos oppugnet. Multum vero rebus communibus eorum, qui imminutam volunt Austriacam magnitudinem, nocuit Gallorum ardens cupiditas ad obtinendam Catalaniam, cum is populus defensus in arrepta libertate multos alios populos per Hispaniam, Italiam et longius ad facti sui imitationem trahere potuisset felice exemplo, nulli autem sint populi, qui periculis se obiicere velint, ut Hispanicum imperium Gallico permutent, praesertim ad summum iam fastigium adducto in Gallos regio dominatu et tributis ad modum vix tolerabilem.

    Comes Guichius,7 cardinalis cognatus, obviam ad fines profectus est duci Carolo,8 ad quem et uxor,9 quam ille pro uxore habere non vult, de suis misit. Quae sint conditiones huius pacis clam ab Halerio10 factae et quidem adiuvante, ut dicitur, Cantecroia11 quae per absentiam uxoris pro uxore fuit duci, ignotum adhuc est. Sed Margareta, ducis soror,12 dicitur probante rege in coniugium ventura fratri regio, qui iam et a spe regni abest longius ob interposi-

    144

    tos principes duos13 ac praeterea in affinitatem iam transibit amicam, non, ut ante, hostilem. Nuper cum apud Condaeum coenaret cardinalis, cibi, sal, vinum, aromata omnia ab ipsius ministris praegustata delataque sunt. Quae res dubitare me cogit, an felices dicendi sint, qui magna quidem imperia obtinent florentque victoriis, interim in anxietate perpetua ac formidine aevum ducunt.

    Non videtur legatus Daniae14 satis commodo tempore venisse in Hispaniam bellis ardentem civilibus perque hoc et per longam emansionem Americanae classis egentem pecuniae, qua non accepta vix est, ut rex Daniae amittere velit Batavorum commercia Norvagiae sibique lucrosa. Neque vero Angliae is status est, ut inde sperare quicquam Danus possit.15 Quare non potuere Batavi ullam nancisci oportunitatem maiorem aliquid in Danum audendi quam est haec praesenti tempore accedentibus eiusdem Dani cum imperatore discordiis ob Pinnenbergam, Albim et Bremam.16

    In Italia omnia adhuc quieta sunt et duo Sabaudi principes modo Hispanis modo Gallis aures praebent nec constituunt quicquam. Rhaetos puto mansuros in quo sunt statu, id est semilibero. Helvetii per internas discordias agere nihil valent. Ut aliquid mali patiantur, facile posset evenire.

    Gillo Hasius17 an cum Meinunga captus sit a Rosa18 an adhuc obsideatur, incertus rumor est. Cambam in Palatinatu superiore captam a Banerio credunt omnes et citra Danubium venisse tum imperatoris tum Bavari copias, Goltzium19 ad Bohemiam tutandam ire, Norembergae Suedico militi agere permitti. Sed Germanica haec, ut puto, et citius et certius tum Hamburgum tum ad Batavos perferuntur. Ballingam cepere Hohentvilani, qua de re aliisque scribet diligenter Marinus.20

    Deum rogo, etc.

     

    Lutetiae, XXI Februarii/II Martii MDCXLI.

     

    Discimus stipulatum ducem Carolum, ne uxorem videat. Itaque rex ante mariti adventum eam iussit discedere Medonem. Equitatus ducis bonus est, ad II millia et quingentos.

    Princeps Thomas Eporediae est. Habet hominem res suas agentem in Hispania.21 Cardinalis Trivultius22 Leganesio23 succedit in praefecturam Mediolanensem.

    Nocera24 obsidens Aytonam oppidum Catalaniae a Catalanis coactus est discedere. De novis Galliae auxiliis pervenere Barcinonem navibus quingenti tantum. Contra marchio Vele-

    145

    sius,25 qui pro rege Hispaniae bellum ibi gerit, tribus hominum millibus auctus est mari advectis. Legatus Danicus, qui in Hispania est, dicitur accepisse CCC millia scutatorum, ut naves quinquaginta sine milite et machinis suppeditet Hispano mense Septembri. Leopoldus26 in Austriam it, ut praesit ibi Ordinum conventui.

    Scotis audimus dari IV milliones florenorum pro impensis in bellum antehac factis idque praeter centum millia scutatorum menstrua, unde se nunc alunt.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Vindocinensis et Suess[i]onensis status. Conditiones matri a rege factae. Durum Gallorum iugum. Transactiones Lotharingicae. Cardinalis metus ne veneno pereat. Danorum consilia contra Batavos irrita. Varia nova.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 12; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 46. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 113 no. 365.
    2 - Anne-Geneviève de Bourbon (no. 5041 n. 2).
    3 - Henriette Marie bleef achter in Engeland.
    4 - Maria de' Medici.
    5 - Marie-Madeleine de Vignerot, hertogin van Aiguillon, nicht van Richelieu. Zij was sinds 1622 weduwe van Antoine de Grimoard, sieur de Combalet (no. 5041 n. 10).
    6 - Gaspar Alonso Pérez de Guzmán, hertog van Medina-Sidonia, Spaans goeverneur van Andalusië (no. 5041 n. 12).
    7 - Antoine III de Gramont, graaf van Guiche (no. 4996 n. 16).
    8 - Karel IV, hertog van Lotharingen.
    9 - Nicole, hertogin van Lotharingen.
    10 - François de l'Hospital, sieur du Hallier (no. 5083 n. 25); zie voor het verdrag no. 5083 n. 22.
    11 - Béatrice de Cusance, prinses van Cantecroix, maîtresse van de hertog van Lotharingen (no. 5041 n. 7).
    12 - Margaretha van Lotharingen was in 1632 gehuwd met Gaston d'Orléans (no. 5083 n. 26).
    13 - De latere Lodewijk XIV (geboren 1638) en Philippe, hertog van Anjou, later hertog van Orléans (geboren 1640).
    14 - Hannibal Sehested, extraordinaris Deens ambassadeur in Madrid (no. 5041 n. 16).
    15 - In september 1640 was een Deens gezantschap naar Engeland gereisd bestaande uit Corfits Ulfeldt (1606-1664) en Gregers Krabbe (1594-1655); vgl. DBL resp. XXIV, p. 462-473; XIII, p. 172v. Ulfeldt bevond zich vanaf juli 1641 te Regensburg als ambassadeur bij de keizer.
    16 - Zie over de graafschap Pinneberg no. 5034 en n. 6, en over de tol in de Elbe nabij Glückstadt no. 5076 n. 11.
    17 - Gilles de Haes, Vlaming in keizerlijke dienst (no. 5041 n. 20).
    18 - Rheinhold von Rosen (no. 4993 n. 4).
    19 - Martin Maximilian von der Goltz, generaal-majoor in dienst van Saksen (no. 5001 n. 3).
    20 - Zie no. 5059 van C. Marin dd. 13 februari 1641.
    21 - Vermoedelijk Balthazar Masserati (no. 5021 n. 13); Tommaso Francesco van Savoye zelf bevond zich te Ivrea.
    22 - Giovanni Giacomo Teodoro kardinaal Trivulzio (no. 5041 n. 26) werd pas in 1655 goeverneur van Milaan.
    23 - Diego Mexía Felípez de Guzmán, markies van Leganés, Spaans goeverneur van Milaan (no. 4996 n. 15).
    24 - Francesco Maria Carafa, hertog van Nocera, onderkoning van Aragon (no. 5041 n. 24).
    25 - Pedro Fajardo Zúñiga y Requesens, markies van Los Vélez, Spaans opperbevelhebber tegen de Catalanen (no. 5007 n. 9).
    26 - Aartshertog Leopold Wilhelm (1614-1662), broer van Ferdinand III.