eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    5076. 1641 februari 23. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Fuit rex heri in parlamento.2 Vult omnes dignitates parlamentarias posthac mutatorias esse, id est non diutius penes quemque manere quam rex velit, restitutis pecuniis quas erogarunt, non tamen sine aliquo detrimento. Eos qui relegati sunt praesides3 vult honoribus suis plane absistere. Caetera, quae rex proposuit, intra paucos dies discemus, nam senatus parlamentarius etiamnunc in timore est. Suessionensis et Vindocinensis causae adhuc quiescunt. Sed dicitur Bullionius dux permutationen a rege accepturus pro Sedano, urbe Galliae finitima et ad quam saepe receptum habuere ii, quibus cum aula non bene conveniebat.

    128

    Erlachium4 fama est accepturum pecunias annuas et castrensem marescallatum pro praefectura Brisacensi. Audimus velle huc venire in Aprili Angliae reginam,5 ut natalis caeli haustu reficiat corpus a phthisi periclitans. Longovillanus in Galliam venit, sed in aulam nondum. Venetus legatus,6 haud dubie suorum permissu, non modo adit cardinalem, sed et per horas multas exspectat eius commodum. Saepe eo non viso abit, saepe, si is prodeat, stans stantem alloquitur planeque se eius voluntati accommodat. Eo merito obtinuit, ut per cardinalis gratiam legatio ei praeter morem continuetur.

    In Anglia magis magisque apparent inter regem et parlamentum distractiones animorum. Nam sacerdotem pontificium7 a parlamento capitis damnatum rex pro ea, quam semper habuit, potestate poena liberavit. Volunt parlamentarii, ut, ni rex parlamentum convocet, sibi liceat per se convenire tertio quoque anno, ne rex poenam donet a parlamento damnatis. Exercitus ille Scotorum, qui Anglica pecunia alitur, mire utilis est Anglis ad territandum regem et augenda contra eum populi iura. Archiepiscopi8 causa trahitur. Maiore in periculo esse putatur is qui pro rege Hiberniam rexit.9 Edicta contra pontificios vetera nova publicatione resuscitata sunt. Controversia tum Pinnenbergica10 tum altera de fraeno Albis11 spem dant Gallis futurum, ut Daniae rex alieniore sit animo ab imperatore.

    Dicitur in Portugallia fervere bellum; in armis esse pro novo rege LIV millia, pro rege Castellano ex Castella XX millia, ex Gallaecia X, octo ex Andalusia et classis valida apud Gades. Gallorum et Batavorum erit curare, ne tantae spes in herba pereant. De federe Suedico cum Gallis12 deque rebus D. Banerii sollicite hic quotidie inquiritur.

    Multus est rumor hic regem aliquos in suo regno archiduces facere velle, inter eos cardinalem. Reginae autem matri suae13 quanquam et inopi et multum precanti non videtur rex concessurus reditum.

    Det Deus, etc.

     

    XIII/XXIII Februarii MDCXLI.

     

    Interceptus est ab Hispano legatus Gallicus14 Romam missus. In Italia rumor est revocari in Hispaniam ob suspiciones cardinalem regis fratrem.15

    Rex Galliae heri parlamento interdixit, ne se rebus ad aerarium aut ad statum regni pertinentibus miscerent, improbans, quod rege Henrico IV mortuo regni regimen reginae matri detulissent. Id eo maxime pertinet, ne regina, regis uxor, speret, si quid regi accidat, se parlamenti auctoritate regimen regni posse adipisci. Iussit ut edicta omnia regis sine deliberatione posthac in acta referrent. Etiam de regis fratre rescissum est decretum, quo temperatum a parlamento fuerat regis edictum, quo rei maiestatis iudicabantur quicunque fratrem regis a rege dissentientem erant secuti.16

    129

    Rex Britanniae de matrimonio filiae suae cum principis Arausionensis filio nihil peragere vult, nisi simul Ordines Federatae Belgicae secum fedus ineant.17 Id autem si conscia fit Gallia, difficultates magnas habebit, si non conscia, magnas offensas, ita ut intricatum adhuc sit illud de nuptiis negotium. Fertaeus Imbautius18 hinc legatus in Angliam destinatus hic etiamnum retinetur.

    Dux Lotharingiae19 tentatur iterum pacis conditionibus. Iam nunc intelligo eum citra paucos dies fore Lutetiae et deserto Hispano permittere eum se et sua omnia regis arbitrio. Copiae eius iam intra Galliam sunt. Fama etiam de aliis coniugiis vagatur, nempe de filia Condaei principis20 danda comiti Suessionensi et sic comiti reconcilianda regis gratia; et de filia principis Arausionensis nuptura electori Brandeburgico.21

    Catalani iuramentum obedientiae regi Galliae praestitere nudo capite nixi in genua. Qui Navarram pro rege Hispaniae regit22 copias aliquas adducit ad marchionem Velesium23 contra Barcinonenses. Etiam qui ad Venetos ibat a Portugallia legatus24 interceptus est ab Hispanis. In Angliam inde it Antonius Almeida, ad Batavos Tristanus Mendosa.25 Nova quaedam onera per Portugalliam abolita sunt et inquisitionis rigor temperatus praesidente ei archiepiscopo.26 Castellae ordines congregati auxilia contra Gallos promisere. Princeps Thomas27 Eporediae est forte ex malis Hispaniae consilia sibi utilia capturus.

    Et in Picardia et in Campania magnae fiunt apothecae rerum belli et victus. Clerus Galliae Mandae laborat, ut sex milliones regi promissos reperiat.28

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Propositiones parlamento a rege factas refert. Varia nova. Legati Veneti erga cardinalem submissio. Anglica nova. Studium alienandi Daniae regem ab imperatore. Res Lusitanorum. Affectus regis erga cardinalem et odium erga matrem. Varia nova. Homagium a Catalaunis regi Galliarum praestitum.

    Notes



    1 - Copie Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 10; copie Leipzig, UB, ms. 2633, f. 44. Gedrukt Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 108 no. 363.
    2 - Zie no. 5073, postscriptum.
    3 - Henri de Mesmes en Nicolas-Léon Bailleul (no. 5029 n. 17).
    4 - Johann Ludwig von Erlach (no. 4994 n. 14) bleef echter goeverneur van Breisach.
    5 - Henriette Marie bleef echter in Engeland.
    6 - Anzolo Correr (no. 5039 n. 5); hij verliet Parijs in mei 1641.
    7 - John Goodman (no. 5042 n. 11).
    8 - William Laud, aartsbisschop van Canterbury.
    9 - Thomas Wentworth, graaf van Strafford; hij werd op 22 mei 1641 geëxecuteerd.
    10 - Zie no. 5034 en n. 6.
    11 - Door keizerlijke brieven was de tol in de Elbe nabij Glückstadt, waarvan Christiaan IV profijt trok, opgeheven. Zie Fridericia, Danm. ydre pol. hist. II, p. 152; H.-D. Loose, Hamburg u. Christian IV, p. 89v.; G. Köhn, in: Ztschr. Hamb. Gesch. 59(1973), p. 103vv.
    12 - Het verdrag tussen Zweden en Frankrijk werd in juni 1641 verlengd.
    13 - Maria de' Medici.
    14 - Bedoeld is de Portugese gezant naar Rome, dom Miguel de Portugal; vgl. no. 5072 n. 8, zie ook infra bij n. 26.
    15 - De kardinaal-infante Ferdinand van Oostenrijk; zie ook bijlage no. 8.
    16 - Zie no. 5073, postscriptum.
    17 - Het huwelijk tussen Mary Stuart, de ‘Princess Royal’, en Willem II werd niet gevolgd door een verdrag tussen Engeland en de Republiek (no. 5023 n. 9).
    18 - Jacques d'Estampes, markies van la Ferté-Imbault (no. 5020 n. 22).
    19 - Karel IV, hertog van Lotharingen; zie no. 5075.
    20 - Anne-Geneviève de Bourbon (no. 5041 n. 2).
    21 - Dit huwelijk tussen Louise Henriëtte en Friedrich Wilhelm van Brandenburg zou pas in december 1646 worden gesloten.
    22 - Bedoeld is Francesco Maria Carafa, hertog van Nocera, onderkoning van Aragon (no. 5041 n. 24). Ook in de Gazette van deze week, no. 20, p. 97 en 99, dd. 23 februari, is hij ten onrechte onderkoning van Navarre genoemd.
    23 - Pedro Fajardo Zúñiga y Requesens, markies van Los Vélez, Spaans bevelhebber tegen de Catalanen (no. 5007 n. 9).
    24 - Bedoeld zal zijn de supra n. 16 genoemde bisschop van Lamego.
    25 - Resp. Antão d'Almada en Tristão de Mendonça Furtado (no. 5028 n. 6).
    26 - Rodrigo da Cunha.
    27 - Tommaso Francesco van Savoye had kort tevoren opnieuw de Spaanse partij gekozen en verbleef te Ivrea.
    28 - In oktober 1640 was de Franse geestelijkheid aangeslagen voor 1/3 deel van haar jaarinkomen. Deze belasting wilde zij afkopen voor £ 6.000.000; hierover vergaderde zij te Mantes van 25 februari tot 22 augustus 1641. Zie P. Blet, Le clergé de France et la monarchie I, p. 484-527.