eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5617. 1642 februari 23. Van G. Bode.1

    Illustrissime vir,

    Quod Excellentiae tuae dissertatiunculam hanc inscripsi, id non immerito, fortassis prima fronte mirum cuiquam videri possit atque insolens. Enimvero duplici nomine impudentiae notam incurrere videor, primum quod argumentum tantis difficultatibus implicitum iuvenis

    107

    ego et rerum humanarum peritia ingeniique dotibus - fatebor enim ingenue - parum instructus explicare sum aggressus, deinde quod sub illustri tuo nomine conatum hunc meum qualemcunque in lucem dedi. Equidem non inficior maius longe quiddam et sublimius tam excelsae convenire menti. Sed quis ea commentetur, quae tanti viri lectionem mereantur, qui iam omnium ingenia longe es supergressus? Quem huius seculi lumen qui praedicaverit, haud profecto ille omnium calculo vel latum unguem a vero recesserit. Insuper cum ea quoque sit ratio maximi illius muneris quod nunc geris, ut totum sibi hominem vindicet nec ad alia fere cogitationes suas intendere sinat, quid me tandem absolvet, quod nihilominus hisce ausus sum tibi obstrepere? Quare non poteram non ambabus, quod aiunt, manibus summoque nisu provinciam hanc a me declinare, praesertim cum probe mihi conscius essem nihil a tenuitate mea proficisci posse, quod tanti esset, ut a te legeretur. Sed erexit animum labantem cum summa tua humanitas, tum vel maxime quod hoc ipso genere litterarum non leviter te affici compertum haberem. Nam quae est ingenii tui excellentia atque divinus animi vigor, et negotiorum illam molem cum laude sustines et in eminenti illa dignitate nihilominus subinde ad ea studia reverteris, quae tranquillitatem dare possunt animo, quam conferre dignitas et reliqua, quae sola sperant homines, non possunt. Habent enim hoc litterae quas humaniores dicimus, ut tam adolescentiam quam senectutem alant, ut animos curis, vigiliis ac sollicitudinibus maceratos amoenitate quadam reficiant atque sustentent.

    Accedebat cum Hamburgi commorabaris familiaritas cum parente fratreque meo2 et singularis erga nos benevolentia atque iuvandi studium. Qua re ut in aeternum nos tibi devinctos lubenter fatemur, ita rationem qua nomen illud dispungamus non invenimus. Ne tamen debita nostra prorsus negligere videremur, obnixe semper allaboravimus. Sed cum voluntatem vires non e(xae)quent, hoc qualecunque publicum obstricti tibi animi testimoniu(m in) antecessum extare satius visum fuit quam plane nullo indicio (ani)mum tibi devinctum palam facere. Denique cum voluntate atque auc(tori)tate eorum, quibus ego refragari summum semper nefas esse duxi, hoc a me negotium sit susceptum, si qua hic mea culpa, si quod (...) quod tuo, vir illustrissime, maximo nomine hac in re sum ab(usus), eius veniam facile a te me impetraturum confido. Accipe igi(tur a) cliente tuo quod tibi offertur, maxime patrone, exiguum m(unuscu)lum, bonique consule. Quod si insuper censura tua dignum (existi)maveris, magnum studiorum meorum fructum mihi videbor (as)secutus.

    Deus te servet, literarum decus diuque sup(er)esse velit certissimo maximoque rei litterariae bono,

    Excellentiae tuae observantissimus,
    Gerardus B(ode).

    Daba(m Hel)mastadi ex Academia Julia, Idibus Februariis 1642.

    Onderaan de brief staat in een andere, latere hand:3 Inscriptio erat: Illustrissimo atque excellentissimo domino Hugoni Grotio, sacrae regiae Maiestatis Sueciae consiliario status et apud christianissimum Galliarum regem legato ordinario, Lutetiam Parisiorum.

    Notes



    1 - Hs. Den Haag, KB, 76 D 26, 4(2). Eigenh. oorspr. Aan een zijde afgesneden. Beantw. d. no. 5708. Gerard Bode, geboren te Hamburg, had zich op 8 november 1637 laten inschrijven aan de universiteit van Helmstedt (W. Hillebrand, Die Matrikel der Universität Helmstedt 1636-1685, p. 7). Van hem is een disputatie bewaard die hij in Helmstedt onder de hoogleraar Hermann Conring in het openbaar had verdedigd, de Exercitatio de urbibus Germanicis, quam ... praeside ... Hermanno Conringio ... ad 22 decemb. anno 1641 defendit Gerardus Bode Hamburgensis, gedrukt bij de academiedrukker Henning Müller anno MDC[X]LII (W. Kundert, Katalog der Helmstedter jur. Disputationen, p. 322 nr. 1043). Na zijn studie maakte Bode een ‘tour’ door Europa (Jöcher, Allgemeines Gelehrten-Lexicon I, kol. 1156).
    2 - Door zijn contacten met de familie van Overbeke, had Grotius in 1632 de vader van Gerard Bode leren kennen. De vader, Matthijs Bode sr. (1584-1657), was geboren in Frankfort, maar had zich op een gegeven moment in Hamburg gevestigd; vgl. nos. 2234 (dl. VI), 3298 (dl. VIII) en 5183 (dl. XII). Het is mogelijk dat Grotius in Hamburg ook kennis heeft gemaakt met Matthijs jr. (ca. 1612-1670), in 1627 als ‘Matthias Bode Francofurtensis’ ingeschreven aan de Leidse universiteit, naderhand koopman te Hamburg en Amsterdam (Album studiosorum Acad. Lugd. Bat. I, kol. 205; Elias, De Vroedschap II, p. 917).
    3 - De aantekening is van de hand van mr. Frans Jacob van Overschie (1680-1760), veertigraad en schepen van Delft; vgl. E.P. Polak-de Booy, ‘Dorsale notities op brieven aan Hugo de Groot’, in Nederl. Archievenblad 66(1962), p. 127-129.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]