140
Frater optime,
Venit huc Angliae regina excepta sane quanta hic fieri solet pompa.2 Salutarunt eam Ordines Foederati tecto capite. Decreverant et Ordines Hollandiae eam eodem modo salutare, sed id non optima fide observatum intelligo. In causa fuit praesentia principis, quo caput non operiente nec reliqui operiri ausi sunt. Nudiustertius princeps iunior desponsatam sibi multis cum facibus domum duxit.3 Ita iam pater, si vita utrique suppetit, de pacta filio uxore securus est.
Interim Angliam eadem quae antea tempestas agitat et quidem aliquanto gravior ob abscessum reginae, adeo ut et regi a parlamento intolerabiles offerantur conditiones comprehensae articulis 42, quas brevi vernacule excusas habebimus.4 Pro iis, quae de pace in Italia facta in domo Sabaudica scribis,5 gratias habeo.
Editionem Dissertationis de origine Americanarum gentium6 et Lucani7 apud Blavium per litteras urgere non desino. Sed is ipse natura sua tardus, iam etiam tardior fit, quod alia tua opera Parisiis imprimi intelligit. Liber de Iure belli et pacis nondum hic venditur. Exemplaria, ita ut ante scripsi, amicis absentibus misi, praesentibus tradidi. Omnes gratias tibi agunt et porro acturos se dixerunt.8 Bellimontius videbatur esse sollicitus, an non aliquorum malevolorum artibus Suecorum animi aversiores a te sint futuri quam antehac. Ego nihil tale metuere te dixi.
In negotio Petri quod animus tuus ita obfirmatus sit, dolet quam maxime neque possum nisi male ea de re ominari, quam Deo committere et ego statui, conscius ipse mihi dati quod in hac materia optimum erat consilii, primo ipsum ab incepto dehortando, deinde evocationem in Galliam suadendo et postremo, cum haec frustra forent, apud te et uxorem pro ipso intercedendo, quemadmodum et uxor mea fecisse se dicit, cuius materna in filium tuum cura meretur aliquod responsum.
Responsum nomine typographi9 in controversia de titulo Triglandiano editum mitto, missurus et tituli exemplar si nancisci potero.
Vale, frater optime, et ab omnibus nostris salve,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, raptim, XVII Martii 1642.
141
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 27 Martii.
En in dorso: 17 Martii 1642 W. de Groot.