eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    5688. 1642 april 19. Aan L. Camerarius.1

    Illustris domine,

    Gallis res non male procedunt.2 Nam et in Catalania circa 27 Martii ter pugnarunt feliciter et milites cepere bis mille quingentos, eorum qui maioribus muneribus fungebantur ferme trecentos; quam ob causam Motta Odincurtius, qui ibi exercitum regit, donatus est marescalli Franciae titulo. In Ruscinonensi vero tractu Colubrum oppidum vallo tribus in locis lacerato et parata oppugnatione derelictum est ab Hispanis, qui se in arcem recepere. Eius iam fossam Galli transeunt sperantque se brevi eam arcem capturos, deinde Rosam, postea Perpinianum.

    Hispani ex Belgicis finibus in Galliae partes movere se incipiunt. Turcam validos facere armorum paratus intelligimus. A Bavaro autem et ecclesiasticis electoribus conscripta nova militum millia duo magnosque ab eis corradi commeatus. Quae hic quotidie eduntur de parlamentariorum Angliae actibus contra regem et episcopos, reformatos Galliae in magnum non minus populi quam potentum adducunt odium. Exspectantur hic molitiones bellicae principis Arausionensis.

    Deus illustrem Dominationem vestram cum suis omnibus sospitet,

    Ill. Dom. vestrae perpetuae observantiae debitor,
    H. Grotius.

    Lutetiae, 19 Aprilis 1642.

     

    Arx Colubri Gallis dedita est. Eunt obsessum hinc Rosas, inde Tarragonam. Dux Carolus a papa ad concilium appellavit in lite sua matrimoniali.

    Adres (volgens de uitgave der Epist.): Ludovico Camerario, reginae regnique Sueciae consiliario.

    Notes



    1 - Tekst naar Epist., p. 709 no. 1568. Ook afschriften in copieboek Stockholm, RA, Avskriftssaml. vol. 70, p. 327-328, in copieboek Linköping, Stifts- och Landsbiblioteket, Br. 23, 285, en voorts in copieboek Uppsala, UB, E 388a, 328 (het postscriptum ontbreekt in de copieboeken).
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrieven dd. 19 april 1642 (nos. 5686 en 5687).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]