Frater optime,
Germanus iste cuius mentionem facis etiam hic infamis fieri cepit neque Hagam redire audet.2 Adfuit nobis ecclesiae hic lutheranae pastor,3 qui in eius vitam inquisivit rogatque ut
573
ex domino Hambraeo4 discere possit quomodo se Parisiis gesserit, ut qualis fuerit etiam aliis ecclesiae lutheranae membris palam faciat. De Gallo5 quod scribis meminero, si Abrahamus Antonii me, aut ego illum, accesserim; sin minus, scribam filiis6 ipsi indicandum.Regis Angliae res non bene processerunt, ex quo princeps Robertus induciarum tempore parlamentarios invasit.7
Mylii filius8 sperat se in dignitatem patriam quam inter Hollandiae nobiles obtinuit successurum, quod sane avorum et parentis meretur memoria.
Cardinalis mortem aliquam in Galliis mutationem allaturam omnes hic augurantur, neque credunt aut Mazarinum vestigia cardinalis per omnia pressurum aut diu duraturum extranei regimen. Velim iam intelligere quid futurum sit de edicto in fratrem regium,9 item de illo πεϱὶ πϱοεδϱίας cardinalium ante regii sanguinis principes et legatos regios,10 et an tibi ulla cum Mazarino notitia et ecquando ipsum iam rerum potentem videris aut visurus sis.
Apud nos inter Ordines Hollandiae et Foederatos, addo et principem, magis magisque gliscunt dissidia.11 Princeps quinquaginta aut circiter centurionibus et minoribus militum ducibus Anglis licentiam dedit pro tempore in Angliam eundi regique militandi. Id Hollandi utpote prioribus suis decretis contrarium aegre ferentes, paribus suffragiis excepta Nobilitate decreverunt quaestoribus interdicendum ne qua istis centurionibus aliisque ex quo discesserunt dentur stipendia, et nisi redeant graviora minantur, principe veterem antecessorum morem ut hyemali tempore extranei dimittantur sub ver redituri frustra obtendente. Creduntur et hac septimana centurias suas ad minorem militum numerum reducturi Hollandi, quod Foederatorum quidam, aliis provintiis contra id decretum stantibus et quidem numero potioribus, contra ius foederis esse asserunt. Princeps quoque quantum potest obnititur, sed perstant Hollandi in sua sententia et sufficere putant ut suum decretum Foederatis innotescat. Selandi quoque huc venturi dicuntur, qui si itidem ut Hollandi sunt animati, forte miram videbimus rerum metamorphosim. Quingenta florenorum millia Hollandi ad maris tutelam destinavere, in nullos alios usus convertenda.
Deus Optimus Maximus et vos et nos clementer protegat,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, XV Decembris 1642.
574
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. Dec. 24.
En in dorso: 15 Dec. 1642 W. de Groot.