Frater optime,
Quod de Johnsonio et Vossio requirendis in negotio Rivetiano scribis, id ego frustra fore arbitror, cum neuter ob privatas rationes iis rebus immiscere se audeat.2 Querelas tuas super scripto Marezii verissimas esse iudico, sed et hoc addo, audaciam et calumnias eius aliquando retundi debere, ne semper inter suos triumphet. Illud rogo, serio cogites ut quae de tempore quo scripta est Epistola ad Thessalonicenses secunda scripsisti paulo latius confirmes, nam in eo puncto et mihi et aliis haeret aqua, et affert Marezius varia argumenta quae ex tuis hactenus scriptis dilucide convelli nequeunt.3 Novellae Valentiniani iam ante mentionem fecimus; legi eam et excerpsi.4 Non male mones ut tota accedat monitorio iuris. Plessiacum auctorem esse seditiosi admodum scripti, cui titulus Junius Brutus, nunquam antehac intellexi.5 Ego eius ubi opus erit meminero et amicos quoque per occasionem ea de re monebo. Non putaveram hominem non vulgariter eruditum tam periculosum fovisse dogma et scripto publico propugnasse, nisi forte iuvenilis caloris hic foetus fuit.
148
Florum sparsio6 apud Johannem Blaevium recusa est in duodecimo. Misit is ad me exemplar, quod data commoditate ad te transmittam. Typi sunt iidem quibus usus est in tuo de Iure belli et pacis libro in octavo.7 Ego editionem satis correctam esse puto; de altera illa Jansonii editione nihil quidem intellexi.
Ut est ferax fabularum nostrum hoc saeculum, hic vulgatur schedula de nativitate prope Babylonem Antichristi,8 tanquam si a legato imperatoris apud Turcam9 esset scripta. Quod sicut ego commentum alicuius nugipolyloquidae esse arbitror, ita rectius fore iudico si supprimeretur, ne animi multorum frustra turbentur.
De regina Angliae necdum certi quid habemus.10 Illud constat nullam esse parlamenti classem circa eas oras ubi ipsi appellendum est. Naves et arma quae Dunkercka mittebantur in Hiberniam, iam diu e portu solvisse creduntur antequam nostrae naves ad obsidendum eum venerunt, quarum iam septendecim ad eam urbem in statione esse dicuntur.11
Ecquid in negotio pacis promoveatur, et an post litteras salvi conductus satis planas dies certus conventui destinandus sit, et ecqua spes concordiae affulgeat, ex te intelligere avebo.12
Deus te interea diu nobis, diu ecclesiae rebusque christianorum communibus servet incolumem,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Raptim. Hagae, IX Martii 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede prèz le roy tres chrestien, à Paris. 13 s.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 17 Martii 1643.
En in dorso: 9 Martii 1643 W. de Groot.