eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    6187. 1643 april 25. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Tristis haec scribo, vivente adhuc rege,2 sed vita eius, ut et ipse et alii iudicant, eunte exitum, quem pio certe constantique animo exspectat, ita ut e fenestra prospectans et in caelum suspiciens, ibi, dixerit, brevi animum suum fore, rursus versis ad aedem Dionysii oculis ibi corpus suum quieturum, libenter se ex regno hoc temporario et multis semper motibus obnoxio ire ad aliud plenum tranquillitatis et aeternum. Ut autem subditorum suorum quieti etiam post se consuleret, Lunae die proxime exacto iussit ad se venire aliquos e parlamento. Venere primus praeses, praesides et ex quaque classe consiliarii ad viginti omnes. Ii cum in cubiculum regis admitterentur, erant iam apud regem regina sedens, adstantes liberi, frater, princeps Condaeus, duces Franciae et marschalli. Nemo horum sedere iussus est ob angustias et loci et temporis, ut rex dicebat. Qui pauca praefatus de periculo in quo esset deque suo in Galliam amore, legi iussit scripturam quam ante signaverat ipse, frater et uxor. Signavit eam iterum omnibus illis praesentibus, addens hanc suam esse deliberatam atque ultimam voluntatem, quam se secuturos manu elata, vice iurisiurandi, promisere regina, frater regis, princeps. Signata etiam erat scriptura duobus3 secretariis Status, nam quartus, Tellerius, nondum adest. In ea scriptura regina fit regens regni pro filio delphino, rege futuro, aut si is pupillus moriatur, pro altero, frater regius, abolito quod contra eum factum fuerat decreto, sub regina regni vicarius et dux summus exercituum et consilii princeps. Post eum et eo absente princeps consilii Condaeus, post Condaeum et eo quoque absente futurus consilii princeps cardinalis Mazarinus, deinde consiliarii cancellarius, aerarii curator et filius eius Chavigniacus, secretarius Status. In rebus magni momenti praevalebunt placita ex pluribus sententiis. Munera publica dabit regina per se, exceptis praefecturis in limite, officiis, quae coronae dicuntur, id est cancellariatu, comitatu stabuli, admiralitate et marschallatu, et parlamentorum primis praesidentibus, qui dabuntur ex consilii pluribus sententiis. Ecclesiasticae vero dignitates una cum Mazarino. Cancellarius et Butillerii duo demoveri non poterunt nisi ob crimen. Si morte aut crimine loci ipsorum vacent, supplebuntur ex consilii sententia, adhibituro hocce Status secretarios.

    Dixit praeterea rex nolle se ita mori, ut mortuus est cardinalis Riceliacus, qui condonavit nemini. Velle se condonare iis qui ipsum offendissent, aut quos ipse. Itaque eos qui sine sententia capti relegative essent, restitui iussit et ad se venire, ut eos alloqueretur, quod et postea fecit. Eos, de quibus iudicatum exstaret, ut Guisium, Espernonium et similes voluit redire posse, ubi et reginae et consilio visum esset. Tantum Castellinovium, antehac sigillorum custodem, et Chevreusiam, mulierem inquietam, emanere regno iussit donec pax facta esset, et ne tunc quidem prope ad aulam admitti. Addidit velle se in his sibi pareri. Respondit primus parlamenti praeses curiam parlamenti solitam obsequi suis

    229

    regibus et aliis in eo exemplum dare, parituros et in hac re, tantum quod exitus sui mentionem rex fecisset, et praeclusam sibi vocem pro maerore. Rogare tamen Deum, ut Galliae causa regi vitam produceret.

    Postridie cum in parlamentum venissent frater regius, princeps Condaeus, duces et marschalli, relatione facta eorum quae gesta erant pridie, cancellario primum exigente, deinde et procuratore regio, scriptura lecta est inque acta relata.

    Post id praecipuis sui corporis custodibus rex, iis quidem quos in Picardiam mittebat, valedixit, alios praesto esse iussit ad accipienda imperia, ubi ipse decessisset. Delphinus, impletis quae dilatae hactenus erant baptismi ceremoniis, testibus cardinali Mazarino et Condaei uxore, nomen accepit Ludovici Augusti Adeodati. Exomologesin peccatorum rex fecit non apud Dinetum,4 sed apud Vincentium ex ordine Missionis,5 qui ante periculum vitae ei denuntiaverat.

    Iussit et rex inquiri in opes a cardinali congestas, ut inde populi miseria sublevetur.6 Sed pauca reperiuntur, pecuniis alio traiectis aut in gemmas unionesque conversis. Putantur et heredibus eius non omnia mansura, quorum Milleraius millionem et centena francorum millia annue possidet, Esguillonia eius summae partem ferme alteram.7

    De fratre regio et hoc in scriptura adiectum fuerat, si quid contra regios liberos aut regnum peccaret, exclusus esset ab omni curatione publica. Noyerius manet in villa sua apud Normanniam. Inter restitutos et in gratiam regis receptos sunt Vendocinensis et Bellicardius duces, Bassompetra et Vitriacus marschalli, comes Cramalius, marchio Vieuvilla, praesides et senatores aliquot. Princeps Condaeus in parlamento late se diffudit in laudes reginae, videturque eius posthac magna fore auctoritas.

    Frater regius et regis iussu Bruxellas misit, qui uxorem suam accerserent. Novorum edictorum, quae fabricabantur, dilata est publicatio. Dux Anguianus, Hallerius, Jevrius Ambiani sunt, exercitum habebunt octo millium equitis, peditis millium duodecim. Alter exercitus apud Lingones est, comitatui Burgundiae imminens. Guebrianus equitem ad se mitti noluit, quod loci non sint ibi equiti commodi; peditum quinque millia exspectat. In Catalania urbs Aranga a Gallis ad Hispanos defecit; oram maritimam ibi legit classis Hispanica. Princeps Thomas Astam Novam obsidere dicitur, ut eam capiat aut a Dertonensis arcis obsidio hostem detrahat.

    Deus et regni huius statum tranquillum teneat et regnantium animos piam ad pacem flectat. Idem, excellentissime et illustrissime domine, tuam Sublimitatem consiliaque eius prosperet,

    Sublimitatis tuae cultor devotissimus,
    H. Grotius.

    Lutetiae, XV/XXV Aprilis 1643.

     

    Princeps Condaeus, antequam rex ultimam voluntatem suam ederet, non sine labore fratrem regium regi conciliavit. Dicebat rex: quomodo ei possum fidere, qui toties rebus novis studuit? At princeps fatebatur, eum id fecisse, sed impulsum gravibus contumeliis. Se quoque indigne tractatum idem fecisse, sed simulatque honori suo consultum fuerat, rediisse ad officium. Ita esse principes Franciae, mutabiles et non pertinaces. Ita regem emolliit. Rex magna dat pietatis exempla, a regina veniam petit, quod eam non pro meritis aestimaverit honoraveritque. Vitam longiorem dicit se non expetere; si detur, usurum in

    230

    id, ut appareat, quod populus durius fuit habitus, consultorum magis quam sua culpa factum. In ceremoniis baptismatis delphini solum nomen Ludovici pronuntiatum est. Caetera nomina sunt aulica.

    A Constantinopoli habeo literas,8 unde disco sultano esse filios duos, famam de tertio.9 Esse ibi legatum a Mogole, nullum metum a Perside, cuius rex novus est annorum duodecim.10

    Post haec scripta, cum regis videndi nulla esset spes, accessi principem Condaeum, qui iam nunc etiam vivo rege consilio praesidet. Dixi ei et perscripta tradidi11 quae regi fueram dicturus: reginam nostram perseverare in proposito bene servandi foedera, nihil faciendi quod impedire posset pacem iustam et communem, si hostis ei se aptet, aut alioqui bellum acre, done[c] talis pax obtineatur. Velle eam augere exercitum Torstensoni potenter; orare regem, ut augeat exercitum Guebriani et eo utatur in Germania ad distrahendas hostium vires, et ut rerum landgraviae curam habeat. Promisit mihi princeps facturum se, ut ad haec amica responsa habeam, et omnia se facturum pro regina regnoque Suedico, etiam mei causa, quod non adiicerem, nisi id adiici iussisset.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Regis varia dicta, mortis contemtum indicantia. Testamentum principibus sanguinis et parlamenti deputatis praelegitur; (hui)us tenor. Rex singula singulis condonat, paucos excipit. Ce(re)moniae in baptismo delphini; eius nomen. Confessionarium iesuitam mutat. Opes Riceliaci pauperibus distribuere iubet. San(ct)io poenalis regio (fra)tri dicta. Varia (..n)ibus gesta. Quo(mod)o frater regius in gra(tiam) acceptus. Condaei de (prin)cipibus Franciae iudicium. Regis piae meditationes. (..) Condaei cum (Grot)io de re commu(ni) habitum colloqui(um). Singularis hu(ius a) Condaeo facta (aesti)matio.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 136; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 278 no. 477. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 52.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan [P. Spiring Silvercrona] dd. 25 april 1643 (no. 6186).
    3 - Lees: ‘tribus’.
    4 - 's Konings biechtvader Jacques Dinet S.J.
    5 - Vincentius a Paulo (†1660), stichter van de orde van de Lazaristen, verleende de koning geestelijke bijstand.
    6 - De ‘lichting’ van de schatten die Richelieu had opgestapeld in Le Havre; vgl. nos. 5728, 6001 en 6015 (dl. XIII). Het onderzoek werd opgedragen aan de raden Etienne d'Aligre en Jérôme Bignon (J. Bergin, Cardinal Richelieu; power and the pursuit of wealth, p. 273).
    7 - Deze bedragen komen niet voor in het testament dat de kardinaal op 23 mei 1642 te Narbonne ten overstaan van een notaris had laten opmaken (Du Mont, Corps Dipl. VI, 1, p. 248-253). Bekend is dat Richelieu zijn nicht Marie-Madeleine de Vignerot, hertogin van Aiguillon, in zijn allerlaatste wilsbeschikking nog sterker had bevoordeeld, maar of dit ook opging voor zijn neef Charles de La Porte, markies van La Meilleraye, valt te betwijfelen.
    8 - De brief is niet bewaard; vgl. no. 6194.
    9 - Sultan Ibrahim kreeg in 1642 kort achter elkaar drie zonen: Mehmed, Süleyman en Murad (Atsiz, Das Osmanische Reich, p. 15-17).
    10 - Sjah Abbas II was 12 jaar oud toen hij op 15 mei 1642 zijn overleden vader Safi I opvolgde (The Cambridge History of Iran VI, p. 287-304).
    11 - In een schrijven van 29 november/9 december 1642 (no. 5991 (dl. XIII)) had Grotius van koningin Christina opdracht gekregen om de Franse regeerders te wijzen op het belang van de voortzetting van de oorlog in Duitsland. Op zondag 1 februari 1643 kon de ambassadeur daarvan mededeling doen aan de koning. Een tweede schrijven van de koningin, dd. 7/17 januari 1643 (no. 6044), bereikte Parijs in de tijd dat de gezondheidstoestand van Lodewijk XIII verslechterde. Vermoedelijk overhandigde Grotius deze brief nu aan Henri II de Bourbon, prins van Condé, plaatsvervangend hoofd van de ‘Conseil d'Etat’.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]