eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    243

    6199. 1643 mei 2. Aan A. Oxenstierna.1

    Excellentissime et illustrissime domine,

    Regis valetudo,2 ubi febris non intermittit sed remittit, solatur populum, sed qui earum rerum sunt intelligentes sine miraculo negant evadi posse mortem; aiunt tamen aliquandiu trahi posse vitam. Interim conspectus iste mortis regi ob oculos positus hoc boni effecit quod revocati sunt in aulam multi, quibus rex magna exhibuit bonitatis diu oppressae indicia. De cardinali Riceliaco rex loquitur ut de homine improbo. Id cum in plebem huius urbis manaverat, natus inde, credo adiuvantibus etiam iis qui a Riceliaco male tractati sunt, rumor morbum regis ortum ex monili quod is cardinalis regi gestandum dederit. Is rumor accedens ad vetera et magna in Riceliacum odia nuper plebem commoverat ad rapiendum corpus eius et lacerandum, ut Anchoridano factum fuit.3 Sed doctores Sorbonici, apud quos repertum est id corpus, eam vim eluserunt, dicentes regem, quod verum erat, etiamnum vivere nec quicquam debere fieri eius iniussu. Postea locus is, in quo erat arca mortuaria, pariete fuit obseptus ne quis daretur aditus. Ex eo corpus inde translatum dicitur, et quidem in Bastiliam, quo ille tot vivos coniecerat. Ducissa Esguillonia pretiosa omnia a domo sua in monasteria transtulit, vim metuens plebis, deinde et domui suae custodes apposuit multos ad sui tutelam. Ponticurlaeus, heres inter caeteros Riceliaci, ad Sancti Germani cum ivisset, exsibilatus fuit et a Bassompetra, qui per annos XII Bastiliae colonus nunc apud regem erat et quidem bene acceptus, monitus fuit ut abscederet: tempora enim haec ei non satis esse propitia. In decreto illo de futuro regimine,4 quod in parlamenti acta insertum fuerat, mutatio aliqua creditur ut reginae satis fiat, quae potestatem suam tot cancellis includi fert aegre et nunc assiduis ministeriis multum se regi insinuat. Propter rumores, quos falsos puto, quasi ab aliquibus consilia essent suscepta de avehendo delphino, auctus est custodum numerus ad Sancti Germani, revocati praetoriani qui ad exercitus missi erant, vici qui circum Sancti Germani sunt impleti equite et pedite.

    Ad pacis colloquia fama destinat ducem Longovillanum, principem bonae fidei, et Davausium et Sancti Chaumontium, puto tamen nihildum constitutum. At Chavigniacus se excusabat amoto iam Noyerio, qui eum legationis specie relegare voluerat, quod contravertit. Indutiae an tacitae aliquae convenerint, dubitatur. Qui affirmant, pro argumento habent quod equites revocati sunt qui in Belgicum excursus fecerant; quod ad Guebrianum nulli mittuntur equites, sine quibus Germaniam intrare non potest;5 et quod idem Guebrianus palam de Torstensonio6 queritur quasi is conventis non stetisset. Vinarienses an, ut Galli volunt, omissa Germaniae mentione Galliae soli iuraverint, parum pro comperto habeo. Venerant eo pro equite stipendia menstrua duo et semis. Pro pedite et machinis pecunia dicebatur esse in itinere.

    Laborat imperator ut dissoluto conventu electorali, qui et primus fuit, alius instituatur ordinum omnium; non vult principum legatos qui ad pacem ituri sunt, eo ire cum iure suffragii. Bavarus, ut est duplex, tum cum imperatore agit ut nanciscatur terras ad O[e]na-

    244

    sum, tum vero etiam in hac aula ut a belli malis liber sit. Et nescio annon aliquid confecerit, adeo frequentes commeant inter ipsum et nuntium pontificium tabellarii.

    Interim et Bavari et ducis Caroli miles in stativis suis se tenent. Pedites ferme mille et ducenti Brisacum venere; sunt in itinere et alii. Erlachius aegrotat adhuc et Ossenvillius aut aegrotat aut aegrotare se simulat ne cogatur in aulam venire alieno tempore. Halerius fit Franciae mareschallus. Motta Odincurtius Arangae Vallem in Catalania, quae ab imperio Francico defecerat, vi et felice in Hispanos proelio ad obsequium retraxisse dicitur. Qui in Dertonae sunt arce prospera usi eruptione dicuntur et nacti ex hoste aliquid commeatuum, quod utile erit ad instruendam diutius obsidionem et exspectanda auxilia.

    Edictum a rege ne quis iesuitis male aut dicat aut faciat. Regina multum utitur consiliis Schombergii, episcopi Bellovacensis et praesidis Ballioli, qui omnes ingenio et rerum peritia valent. Pergit inquisitio in bona cardinalis Riceliaci.7 Fratris regii uxor parat se itineri huc ad maritum.8 Cardinalis Hispani corpus per Galliam ibit in Hispaniam.9 Francisci Lotharing[i]ae uxor Viennae filium peperit.10 De Britanniae Armoricae praefectura graves sunt controversiae inter ducem Vendocinensem, qui eam olim habuit, et Mileraium, qui post eam accepit.

    In Italia Genuenses pontificem eiusque proximos omnibus modis demulcent ut Venetis aequentur, qui regibus se aequant. Dux Ethruscus distulit Parmensis copiis transitum dare per suas terras, donec inter se et Venetos ac Mutinensem propius aliquid convenerit, qua de re per legatos agitur in urbe Veneta. Interim papa Romam diligenter munit, novos conscribit equites et pedites. Parmensis vero in Pado multas habet naves. Spem tamen facit pacis aut indutiarum, quod machinae a Viterbio Romam reductae sunt.

    Deus christiani orbis tandem misereatur. Idem, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitati tuae ac per eum reginae regnoque Suediae det prospera omnia,

    tuae Sublimitatis cultor devotissimus,
    H. Grotius.

    Lutetiae, XXII‹I› Aprilis/II Maii 1643.

     

    Pro Sancti Chaumontio ad legationem pacis alii substituunt Emeriacum. De Britannia Armorica res videtur ad quietem reditura, hunc in modum ut Mileraius vicariam habeat praefecturam sub duce Andegavensi, Vendocinensis autem dux aliam praefecturam accipiat.

    Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. (M)ala de morbo regis nata. Odium plebis in Riceliacum. Hic (..) funera in Bastiliam venit, in quam vivus multos coniecerat. Pro(xim)orum eius metus. Reginae maior autoritas attributa. Delphin(o p)lures custodes additi. Qui pacis negotio destinentur. Germa(nica). Hispanica. Italica. Amor regis in iesuitas. Varia. Genuen(sium) praetensio ut Ve(netis in) pontificis (..) aequentur.

    Notes



    1 - Tekst naar copieboek Dresden, Sächs. Landesbibl., C 61, 137; gedrukt in Oxenst. Skrifter 2. afd., IV, p. 281 no. 478. Afschrift ook in copieboek Leipzig, UB, ms. 2633, f. 56.
    2 - Onderstaande berichten komen ook voor in Grotius' nieuwsbrief aan [P. Spiring Silvercrona] dd. 2 mei 1643 (no. 6198).
    3 - De door het volk gehate Florentijn Concino Concini († 24 april 1617), maarschalk van Ancre. Hij en zijn ambitieuze echtgenote Leonora Galigaï hadden jarenlang misbruik gemaakt van de gunsten van koningin Maria de' Medici (DBF IX, kol. 433-435, en DBI XXVII, p. 725-730).
    4 - Koning Lodewijk XIII had op 20 april zijn wensen met betrekking tot de samenstelling van de toekomstige regentschapsraad openbaar gemaakt.
    5 - Vgl. nos. 6186-6188. Volgens eerder gedane toezeggingen mocht maarschalk Guébriant rekenen op een versterking van 5400 infanteristen en 600 ruiters (Episodes Guébriant, p. 320).
    6 - Lennart Torstensson, bevelhebber van het Zweedse leger in Duitsland. In december 1642 hadden de legerleiders elkaar nog in Buttstedt getroffen; vgl. no. 6034.
    7 - De speurtocht naar de schatten die Richelieu in Le Havre zou hebben opgeslagen. Het onderzoek werd opgedragen aan de raden Etienne d'Aligre en Jérôme Bignon (J. Bergin, Cardinal Richelieu; power and the pursuit of wealth, p. 273).
    8 - Koning Lodewijk XIII erkende op 6 mei het huwelijk dat zijn broer Gaston op 3 januari 1632 had gesloten met Margaretha van Lotharingen. Zie over dit huwelijk, Tallemant des Réaux I, p. 355 en p. 1025.
    9 - In Brussel werden voorbereidingen getroffen om het stoffelijk overschot van de kardinaal-infante don Ferdinand van Oostenrijk († 9 november 1641) naar Spanje over te brengen (Correspondance de la Cour d'Espagne; Les affaires des Pays-Bas III, p. 466 no. 1426).
    10 - Charles-Léopold-Nicolas-Sixte (* 3 april 1643-1690), zoon van Nicolas-François van Lotharingen en Claude-Françoise de Lorraine, zou in 1675 de hertogelijke waardigheid van zijn oom Karel IV van Lotharingen overnemen (DBF VIII, kol. 570-571; NDB XI, p. 234-237).
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]