Excellentissime et illustrissime domine,
Theodonisvilla duci Anguiano dedita est2 XIII mensis huius, cum iam hostilis exercitus prope advenisset velut perrupturus obsidium. Magnum in hac re Galliae decus, et quo, ut fieri solet, elati nonnulli clamant de pace nihil cogitandum, instandum bello tam feliciter procedenti, et legati ad pacem destinati aperte moras trahunt.3 Inter ducem Carolum et Gallos, ut scripsi antehac, nihil est hostile. Et comitatenses Burgundi, edocti nihil sibi auxilii a duce Carolo exspectandum, retro - nam in Galliam penetraverant - ad sua recessere. Marescallus Guebrianus, tentata Rotlingae4 et minorum oppidorum oppugnatione, hoste semper vestigia eius premente, interdum et arcto victu, fine mensis qui exiit ad Kentzigam vallem recessit.
Dissimulare tamen non debeo esse qui suspectent arcanas cum duce Bavaro conventiones Mazarini,5 qui quidem ut aptus alliciendis animis, etiam feminarum, apud reginam invalescit, sed in magno est odio et parlamentorum et cleri Galliae, qui omnes episcopum Bellovacensem6 velint plurimum posse. Magnam is iacturam fecit in marchione Jevrio, fratris sui filio,7 qui nunc ad Theodonisvillam obiit, omnium consensu dignus qui marescallus Franciae fieret. Ducissa Mombasonia, quae ducissae Longovillanae, filiae principis Condaei, [oblocuta dicebatur, matri eius, id est uxori principis Condaei,]8 in magno conventu illustrium virorum ac feminarum ex formula quam regina praescripserat, satisfecit.9
470
Multi hic sermones de longis indutiis,10 sed in quas, si quid recte iudico, minime consensurus est Hispanus.Motta Odincurtius nihil agit, sed otiosum per stativa Catalaniae tenet militem. Villam Novam Astae deditam Gallis fama dixerat; nunc haesitat. Et de obsidenda Alexandria in iis locis rumores sunt. Dicuntur Galli ibi habere decem millia peditum, tria equitum. Caesariani, qui ad lacum sunt Constantiae, ex Tiroli, Stiria et vicinis locis magna accepere supplementa. Papa pecunias, quibus bellum indiget, accepit non paucas a quindecim Italis, quos fecit cardinales.11 Veneti delectus faciunt equestres et pedestres. Bellum inter pontificem et foederatos contra eum principes successus habet varios. Ad pacem constituendam et Galli laborant et Hispani.
Duci Guisio reddita sunt bona et honores, non aliud nomen sibi sumenti quam Henrici, ducis de Lotharingia. Castellonovio, qui antehac sigillorum regni custos fuit, redditur sigillum societatis Sancti Spiritus et praefecturae quaedam.12 Ducis Anguiani filius, modo natus, ducis Albreti habet nomen.
Comitatenses Burgundi apud Vesontionem esse dicuntur mille et ducenti. Sexcenti apud Diepam sunt Scoti, quibus vestes mittuntur. Solent enim venire male habiti. Ex Theodonisvilla Hispani aut Hispanis militantes exiere plus mille. Onera multa plebi gravia demuntur, ut super ligno; minuuntur alia. Armorici maris imperium cum praefectura Britanniae istius coniunxit regina ac sibi retinet. Vetera Galliae cum Scotis foedera renovata sunt.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, consilia et res Sublimitatis tuae secundet,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
[Lutetiae, V]/XV Augusti 1643.
Sunt qui putant in arcano convenisse ut Theodonisvilla capi sineretur, deinde arma quiescerent. Quid de ea re sit, brevi apparebit. Multum in Theodonisvilla repertum victus et instrumenti bellici. Gassius, qui vulneratus graviter fuit, revalescit. Elboevius dux Picardiae habebit praefecturam. Dux Fronsacus, Bressaei filius, pro maris imperio accipit D millia francicorum, vicariam praefecturam Andegavensis tractus et ius succedendi in patris honores. Nova cohors reginae movere se incipit versus ducem Anguianum. Imperator indutias cum Turca prorogavit in annos octo. Bassa Aleppensis, qui ad oram Asiae quae Constantinopoli obiacet, res novaturus venerat, in ipso conatu oppressus est. Miles pontificis obsidium minatur Mutinae. Parmensis Bondenum et Stellatam, quae cepit in Ferrariensi territorio, munit diligenter. In Anglia princeps Robertus Glocestriam obsidet.13 At parlamentarii in Lincolnensi territorio Ganisborugum cepere.14
Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. De deditione Villae Theodonis multa affert et nova Hispanica atque Germanica annectit.