Postscriptum in de hand van Grotius: Accepi literas Excellentiae vestrae datas X September de eximendo a malis Benfeldio2 et augendo exercitu Guebriani mittendoque trans Rhenum. Iam feci quantum meae fuit potestatis. Videbimus quid sit eventurum.3 Res Gallicae semper miras habent latebras, nunc eo magis quia in Siculi4 sunt manu.