Clarissime domine,
Galli pacem quamdiu poterunt morabuntur. Puto autem nostros recte facturos, si ostendant omni modo penes se non stare, quominus maturetur optatum tot populis negotium.
De Torstensonio et Coningsmarckio habemus hic laeta omnia.2 Hazfeldius, exemtis periculo iis qui ad Hoxteram erant, it ut se iungat Bavaricis contra Guebrianum. Itaque
697
bellum in illis partibus resurget, nisi novae ac clandestinae pactiones interveniant, quales hic tentasse dicitur qui a Darmstadiensi landgravio huc venerat.3Hic nihil novi habemus. Neque enim nova est, quanquam gliscens in dies, cardinalis Mazarini potentia, cum sit facta ad praecedens exemplar. Facile autem est insistere ductis lineis.
Deus, clarissime domine, sospitet Claritatem vestram,
Claritati vestrae ad omnia obsequia paratissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XIV Novembris 1643.
Adres: A monsieur/monsieur Appelboom, Suedois, à Amsterdam. Port.
In dorso schreef Appelboom: 1643 - 14 Novembr.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): D. Appelboom.
Bovenaan de copie te Den Haag: Appelbomio.